Book I › tit. 1.38 De procuratoribus
X 1.38.10 Accedens ad apostolicam
tit. De procuratoribus · 2 glosses
Gregorius IX. nobili viro Ubaldo Civi Pisano.Incipit Accedens ad apostolicam · alleged in the gloss as de procurat., accedens — 6× per the register · find the allegations →
Libera
Qui enim agit libertatem debet habere, ut libere confiteatur, et possit esse in iudicio, quia confessio per metum sive timorem extorta non praeiudicat, 31. q. 2, Lotharius; et 15. q. 6, si quandoque; et 22. q. 4, inter caetera, in fi. Et praecipue in matrimonio, in quo libertas omnimodo restituenda est, et locus providendus est, in quo nulla possit esse formido, 33. q. 2, sive de coniugii. Et plena debet gaudere securitate cuius est animus indagandus, ne per timorem dicat sibi placere quod odit, infra, de spons., cum locum; et quod quis non diligit, facile contemnit, 20. q. 3, praesens clericus; et coactiones difficiles consueverunt exitus habere, infra, de spons., requisivit. Sed qualiter agit pro filio, cum mater filium in potestate non habeat, infra, de conver. infid., ex litteris? Hic agebatur de facto illius mulieris, quia contraxerat cum illo nobili sponsalia nomine filii sui, cum arrhis promissis hinc inde, si staret per alterum quo minus matrimonium perficeretur, quod licet, C. de sponsal., mulier. Sed poena apponi non potest, et si apponatur, peti non potest, ut praedicta lex C. de sponsal., mulier, in fi.; et infra, de spons., Gemma; et ff. de ver. oblig., Titia, 1. resp.
Respondendum
Sic ergo debet constitui procurator ad agendum datus, ut possit etiam defendere et respondere adversario, si eum reconveniat. Alias si non defenderet, denegabitur ei actio, ff. de ver. oblig., Mutius § poena. Et in expensis alteri parti tamquam contumax condemnatur, infra, de procurat., constitutis, arg. In qua constitutione debet satisdationem exponere, per quam ipse fideiussor sui procuratoris existat, iudicatum solvi sub hypotheca rerum suarum, Inst. de satisdation. § si vero. Et quod tempore sententiae erit in iudicio, alias omnia dabit quae in condemnatione veniunt, ut ibidem dicitur. Et ita plenam habet potestatem. Et est notabile, quia procurator quandoque non posset cavere iudicatum solvi, quia forsan non habet ibi amicos, qui pro eo velint fideiubere, et ita contumax reputaretur, ex quo sic citatus est, ut hic dicitur. Sed si hoc fiat, sufficiens erit procurator. Et hoc habet locum in procuratore rei, qui debet cavere semper iudicatum solvi, quod est dicere, solvere id in quo condemnatur, et quod defendat reum, et quod non commitat dolum, ff. iudi. solv., iudicatum. Et in procuratore actoris idem est servandum si reconveniatur. Sed numquid possunt isti parentes litigare de matrimonio filiorum, ut fieret praeiudicium ei contra quem sententiaretur pro matrimonio? Dico quod sic, dummodo filii consentiant ad hoc, et rata habeant facta parentum, quia perinde habetur ac si ipsi hoc facerent per alios, et praecipue per parentes contrahitur matrimonium, 32. q. 2, honorantur; et infra, de conver. coniug., ex parte tua. Si vero filii non consentirent factis parentum, tunc non noceret sententia contra aliquem lata ibi enim non potest pater vel mater litigare filio invito, cum ibi solus consensus illorum de quorum coniunctione agitur sit necessarius, 27. q. 2, sufficiat. Et invitis etiam parentibus contrahere possint, quia quantum ad hoc non dicuntur in potestate parentum esse, infra, de despon. impub., ubi non est.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.