Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis
X 4.1.29 Gemma mulier
tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Gregorius IX.Incipit Gemma mulier nobis · alleged in the gloss as de spons., Gemma — 11× per the register · find the allegations →
Infra septennium
Unde non tenuerunt sponsalia, infra, de despon. impub., litteras; infra, de despon. impub., accessit; et supra, de restit. spol., ex parte. Ergo nec poena, etiam si licita fuisset; alias non tenuit, quia si principale non tenuit, nec accessorium, supra, de re iudic., cum inter vos; et C. de legi. et const., non dubium, cum suis concordantiis. Sed si post septem annos forte consenserunt, et tenuerunt sponsalia, poena tamen non tenuit. Ber.
Libera debeant
Ab omni coactione, supra, de spons., cum locum; et supra, de spons., requisivit. Et etiam a poena pecuniaria, ut hic patet.
Stipulatio
Stipulatio poenae in sponsalibus apposita non tenet propter rationem quae redditur in littera. Sed arrhas datas pro sponsalibus perficiendis amittit qui resilit sine iusta causa, C. de sponsal., mulier; et ff. de ver. oblig., Titia, unde haec decretalis sumpta fuit; C. de inutil. stipul., libera; et hic. Sed videtur quod idem sit in arrha quod dicitur de poena, quia eadem est ratio utrobique, ergo debet esse prohibitio, et idem ius, supra, de confirm. util. vel inutil., cum dilecta, cum aliis concordantiis ibi positis; et supra, de translat., inter corporalia. Sed secus est secundum leges, ut dicit lex praedicta C. de sponsal., mulier.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.