Book IV › tit. 4.2 De desponsatione impuberum
X 4.2.5 Accessit
tit. De desponsatione impuberum · 7 glosses
Idem Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Accessit ad praesentiam · alleged in the gloss as de despon. impub., accessit — 19× per the register · find the allegations →
Consenserit
Dic super hoc ut supra, de despon. impub., litteras.
Absolutus
Maxime haec absolutio factum tantum respicit, cum nulla fuissent sponsalia, supra, de despon. impub., litteras. Ber.
Prolem
Quia ubi matrimonium legitimum est, et filii legitimi erunt, 34. dist., si quis viduam; et 32. q. 4, dicat aliquis. Et si matrimonium reputatur legitimum, licet non sit, filii tamen erunt legitimi, infra, qui fil. sint legit., cum inter. Hodie idem obtinet denunciatione praemissa, infra, de clan. despon., cum inhibitio.
Accedit
Tacite vel expresse, ut dictum est supra, de despon. impub., litteras.
Ante desponsationem
Ipsius puellae. Ber.
Ipso iure
Hoc ideo dicit, quia cum maior contrahit sponsalia cum minore, adveniente aetate, si minor noluerit consentire in matrimonium, ab ecclesia debet absolvi. Et quia illa noluit consentire, fuit absolutus ab episcopo. Nec intelligas ipso iure, id est, sponsalia nulla fuerunt ipso iure, ut quidam dixerunt, quia ipsa non consensit in sponsalibus. Sed hoc stare non potest, quia si hoc fuisset, non separetur matrimonium contractum cum matre, cum nulla fuissent sponsalia, ut patet per princ. capituli, ubi non separantur.
Inhonestum
Quia nullam de consanguinitate illius puellae poterit recipere in uxorem. Ergo multo minus matrem, supra, de spons., ad audientiam; et supra, de spons., sponsam; et supra, de spons., iuvenis; cum illa puella fuerit sponsa illius, ut infra, de despon. impub., continebatur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.