The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.4 Ad audientiam

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 5 glosses
Alexander III. Papiensi Episcopo.Incipit Ad audientiam nostri · alleged in the gloss as de spons., ad audientiam 12× per the register · find the allegations →
Quod si ille
Haec conditio nulla fuit, quia ex quo desponsatur uni fratrum, alius eam habere non potest, 27. q. 2, si quis uxorem; et 27. q. 2, si quis desponsaverit; nisi forte ante septennium contracta essent sponsalia, infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit; et infra, de despon. impub., duo; cessante eo quod dicitur supra, tit. prox.; 27. q. 2, si quis desponsaverit.
Sponsam fratris
26. dist., una tantum § Ioannes; 27. q. 2, si quis desponsaverit. Arg. contra 8. q. 1, olim; et infra, de divort., Deus. Solutio: illud mysticum fuit et obtinuit in fratre sine sobole defuncto; hodie secus.
Habere non potest
Sed videtur quod haec ratio nulla fuerit, quia inter eos nullum obligatorium vinculum de iure fuit contractum, consanguinitate impediente, quia impossibilium nulla est obligatio, Inst. de inutil. stipul. § si impossibilis; et ff. quae sent. sine appel., Paulus. Sed impossibile est id quod contra bonos mores est, ff. de condi. insti., filiusfamilias; et 22. q. 2, faciat homo. Et eius quod esse non potest, nulla est promissio, Inst. de inutil. stipul. § at si quis; et arg. optimum in decretali Gergorii supra, de pact., pactiones. Ergo hic nulla sponsalia fuerunt, quae sunt promissio futuram nuptiarum, 30. q. 5, nostrates; ff. de sponsal., haec ita. Ergo nulla fuerunt praedicta sponsalia, ergo non praestant impedimentum quo minus illa possit contrahere cum alio fratre, infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit. Sed contra, matrimonium plerumque attenditur considerato facto, non in re, supra, de bigam., nuper; et C. de adulter., eum qui. Plus enim in talibus consideratur quandoque opinio quam veritas, infra, qui fil. sint legit., cum inter. Quid ergo respondes? Potest dici quod publicae honestatis iustitia impedit, ut supra, de spons., iuvenis; et 27. q. 2, si quis desponsaverit. Ber.
Propositum
Quod illicitum fuit, et ideo non servandum, 22. q. 4, in malis.
Compellas
Arg. quod quis compelli potest ad satisfaciendum de quolibet crimine, 24. q. 3, itaque; et 6. q. 1, illi qui; et 22. q. 1, praedicandum. Et ad ecclesiam pertinet decernere de quolibet peccato, et corripere quemlibet Christianum, supra, de iudic., novit. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.