The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.1 De sponsalibus et matrimoniis

X 4.1.3 Iuvenis

tit. De sponsalibus et matrimoniis · 3 glosses
Eugenius Papa.Incipit Iuvenis qui puellam · alleged in the gloss as de spons., iuvenis 26× per the register · find the allegations →
Dubia
Sic ergo patet, quod in dubiis semper certius est tenendum, de poen. dist. 7, si quis positus § item si, ubi dicitur: tene certum, et dimitte incertum; et infra, de homic., ad audientiam; et 14. dist., sicut. Et in re dubia certa non potest ferri sententia, 11. q. 3, grave; et 33. dist., habuisse; et 30. q. 5 § ex praemissis; et Inst. de rerum div. § illud quaesitum; Inst. de action. § curare. Quandoque tamen cum obscura sunt iura partium, certa fertur sententia, supra, de fide instrum., inter dilectos, in fi. Sed non dicitur dubia res ibi, quia actor non probavit clare, et ita pro possessore iudicari debet. Sed quare dicit: in his quae dubia sunt? Quia si ex toto ante septennium ducta fuit, et post septimum annum non consensit, vel ante recessit, res non est dubia, sed certa, quia non impeditur matrimonium cum consanguinea, etiam cum matre, infra, de despon. impub., litteras; et infra, de despon. impub., accessit. Si post septimum annum consensit, sponsalia tenuerunt, et ita non est res dubia, infra, de spons., sponsam; et infra, de despon. impub., continebatur § si vero. Solutio: sic intellige, puella ista post septimum annum non consensit, vel non constabat de consensu, quia statim recessit ab eo, vel mortua est, verumtamen quia tentavit forsitan quod complere non potuit, praesumitur quod erat doli capax, sive quia malitia supplebat aetatem quo ad sponsalia, sicut supplet malitia quo ad matrimonium, infra, de despon. impub., de illis 2; et infra, de despon. impub., tuae nobis. Unde propter hoc dubium, tum quia hoc plene non constabat, tum etiam propter honestatem ecclesiae non potest habere consobrinam illius, infra, de spons., ad audientiam, arg. Alias non videtur quod posset stare illa littera, si decernimus quod post septem annos consensit, ut dixit Tanc., quia sic non esset res dubia.
Coniunx
Id est, sponsa.
Dividas
Arg. contra, 35. q. 3, extraordinaria. Solutio: ibi extra naturalia eam polluit, et non maritali affectu. Hic vero tentavit in naturalibus et maritali affectu.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.