Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.12 Ad audientiam
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 3 glosses
Clemens III.Incipit Ad audientiam apostolatus · alleged in the gloss as de homic., ad audientiam — 9× per the register · find the allegations →
Corrigere quendam de familia
Quod bene licet leviter etiam si sit clericus, infra, de sent. excom., cum voluntate. Quia ius emendationis concessae nemo transgredi debet, C. de emend. prop., in corrigendis, in fi. Sed iste indiscrete correxit. Arg. contra supra, de homic., lator. Iste non adhibuit diligentiam removendo cultellum, ille non tenebatur ad hoc quia nec per se aliquid fecit, sed sibi factum fuit.
In dubiis
Sic supra, de spons., iuvenis; et infra, de homic., significasti 2; et infra, de homic., petitio; infra, de cleri. excom., illud. Ergo tene certum et dimittere incertum, de poen. dist. 7, si quis positus, in fi.; ff. de regul. iur., in ambiguis. Et in re dubia certa non potest ferri sententia, 11. q. 3, grave; et 30. q. 5 § in praemissis. In eo enim facto quod finitum est, non est locus coniecturis, ff. de ver. oblig., continuus § cum ita, in fi. Unde quandoque propter ambiguum duplicitatis imponitur poenitentia, supra, de his qui fil. occ., de infantibus.
Ut minoribus
Dispensative tamen, supra, de homic., continebatur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.