The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.10 De his qui filios occiderunt

X 5.10.3 De infantibus

tit. De his qui filios occiderunt · 2 glosses
Idem.Incipit De infantibus autem · alleged in the gloss as de his qui fil. occ., de infantibus 3× per the register · find the allegations →
Nec etiam sine poena
Sed si non constat eos interfectos a patre vel matre sed eventus fuit causa mortis, non debet eis poenitentia imponi, quia non peccaverunt. Licet hoc non constet, tamen ad cautelam tutius est quod inde poenitentiam agant quia forsitan minorem diligentiam illis adhibuerunt, arg. 23. q. 5, excommunicatorum; et 34. q. 2, in lectum mariti. Quia bonarum mentium est, ibi culpam timere ubi culpa non est, supra, de observ. ieiun., consilium § 2; et 5. dist., ad eius vero; et infra, de poenit. et remiss., quaesitum. Et arg. supra, de spons., iuvenis; et hoc secundum discretionem pietatis, ut hic dicit, ad arbitrium imponentis ut in capitulo infra, de poenit. et remiss., quaesitum. Si vero sponte hoc fecerunt, tunc gravissima poenitentia debet eis imponi, aliquantulum maior quam pro alio homicidio, quia magis peccare videtur proprium filium occidendo. Arg. infra, de homic., cum iuramento; et de poen. dist. 1, aut facta. Et secundum leges fortiori poena puniuntur, C. de his qui par. vel lib. occ., si quis; et ff. de lege Pomp. de parr., lege Pompeia. Si non casu sed culpa gravi praecendente, tunc poenitentia septem vel quinque annorum est eis imponenda, arg. 50. dist., si qua femina. Si quis sponte et infra, de poenit. et remiss., quaesitum. Si vero levis culpa praecessit, posset imponi poenitentia trium annorum, ut hic dicit. Si autem nulla praecessit culpa vel negligentia, de iure in nullo sunt puniendi. Arg. infra, de homic., ex litteris 1. Sed ad cautelam, ut dictum est, debet imponi propter ambiguum duplicitatis consideratis omnibus circumstantiis, de poen. dist. 5, consideret; et infra, de poenit. et remiss., Deus. Tanc.
Eventus
50. dist., studeat.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.