Book V › tit. 5.12 De homicidio voluntario vel casuali
X 5.12.14 Ex litteris tuae
tit. De homicidio voluntario vel casuali · 3 glosses
Idem Metensi Episcopo.Incipit Ex litteris tuae · alleged in the gloss as de homic., ex litteris 1 — 4× per the register · find the allegations →
Circumspexisset
Et sic diligentiam adhibuit dando operam licitae rei, unde non imputatur, ut 50. dist., si duo. Ber.
Grave scandalum
Nota ergo quod solum scandalum reddit hominem irregularem, sive punitur innocens propter scandalum, supra, de cleri. aegro., tua; et supra, de praeben., cum teneamur.
Vel tanta
Et ita aliud est inframia quam scandalum, et plus importat grave scandalum quam infamia, quia infamia tollitur per purgationem, ut hic, sed ubi grave scandalum est non indicitur purgatio, ut hic patet. Arg. contra supra, de cohab. cler. et mul., tua, ubi propter scandalum indicitur purgatio, non est contra, quia purgatio ad utrumque refertur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.