Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.6 Cum teneamur
tit. De praebendis et dignitatibus · 4 glosses
Idem.Incipit Cum teneamur · alleged in the gloss as de praeben., cum teneamur — 17× per the register · find the allegations →
Aliud beneficium
Et ita si quis habeat aliud beneficium, potest excipi contra eum, supra, de rescript., cum adeo; et supra, de rescript., si proponente, ubi de hac materia plene tractatur. Nisi excipiens similiter habeat plura beneficia, supra, de except., cum ecclesiasticae.
Commode sustentari
Ergo videtur quod si non potest commode sustentari, non oportet fieri mentionem, quod satis videtur aequum. Sed tutius est quod de ipso faciat mentionem quantumcumque sit modicum, quia videtur dolose tacuisse ut citius obtineat litteras, quia simpliciter se clericum appellavit. Si vero dixisset se nullum beneficium assecutum, cum habuerit tenue, non valent litterae, supra, de rescript., si proponente.
Si non potest
Arg. id solum fieri posse quod commode vel iure fit, etiam sine scandalo, ff. de ver. sig., nepos; ff. de usufruct. et habit., non aliter; 22. q. 2, faciat homo. Et sic propter scandalum quandoque receditur a iure, arg. supra, de cleri. coniug., cum olim.
Aequanimiter
Arg. quod mandatum superioris non est necesse adimpleri ubi ratio non adimplendi potest reddi, arg. supra, de rescript., si quando; arg. supra, de cleri. non residen., clericos.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.