Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.17 Clericos in ecclesiis
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 2 glosses
Idem.Incipit Clericos in ecclesiis · alleged in the gloss as de cleri. non residen., clericos — 17× per the register · find the allegations →
Licentia
Sine licentia episcopi clericus se absentare non debet, supra, de cleri. non residen., inter quatuor; etiam de iusta causa, supra, de cleri. non residen., relatum; et de conse. dist. 5, non oportet 2. Ber.
Redierint
Nota quod clericus sive de licentia sui episcopi sive sine licentia sit absens, prius est monendus ut redeat quam privetur beneficio suo, ut hic patet, et supra, de cleri. non residen., inter quatuor; et supra, de cleri. non residen., ex tuae. Super hoc tamen distingue, quia aut habet ecclesiam pro derelicto aut non. Si habet eam pro derelicto, puta quia contraxit matrimonium vel factus est miles vel ioculator, cum de hoc constiterit, episcopus statim potest ecclesiam illius alii conferre, supra, de cleri. coniug., si qui; et 63. dist., si quis. Vel si recepit aliam ecclesiam habentem curam animarum, cum prius talem haberet, infra, de praeben., de multa. Si vero non habet eam pro derelicto, monendus est. Si comparet, tunc fiat prout hic dicit. Si non comparet quia vagabundus discurrit, tunc fiat quod dicitur supra, de cleri. non residen., ex tuae. De hac materia plenius dictum est supra, ut lite non cont., quoniam § porro, vers. si vero.
Excusationem rationabilem
Puta quia erat infirmus, quare venire non potuit, 7. q. 1, praesentium. Vel quia habet ibi capitales inimicitias, ita quod illuc venire non audet, supra, de elect., bonae 1. Vel alia quacumque iusta causa, ita quod venire non possit. Tunc si procederetur contra ipsum, non praeiudicaretur ei, arg. supra, de testib., in nomine. Et arg. est hic semper rationem esse reddendam de omnibus, sic supra, de rescript., si quando.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.