The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda

X 3.4.10 Inter quatuor

tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 5 glosses
Idem Constantinopolitano Patriarchae.Incipit Inter quatuor animalia · alleged in the gloss as de cleri. non residen., inter quatuor 15× per the register · find the allegations →
Sine iusta causa
Quod facere non debet. Immo si iusta causa subsit, debet petere licentiam ab episcopo suo, supra, de cleri. non residen., relatum; et de conse. dist. 5, non oportet. Et sic non est arg. a contrario sensu, scilicet ut iusta causa possint esse absentes sine licentia praelati. Unde est arg. quod bonum non est faciendum sine licentia praelati, supra, de cleri. non residen., relatum; et 16. q. 1, monachi. Et hoc ideo est ne obedientia contemnatur, quia propter obedientiam etiam bonum debet intermitti, 11. q. 3, quid ergo.
Deserunt
Huiusmodi clerici qui ita deserunt ecclesias suas, desertores appellantur in canone, 21. q. 2, placuit. Et capi possunt ab his quorum consortium declinare nituntur, arg. 18. q. 2, abbates.
Congruo tempore
Hoc ad arbitrium episcopi refertur consideratis circumstantiis viarum et distantiae, supra, de appell., cum sit Romana.
Iuste privari
Nisi redierint in termino eis constituto post admonitionem, infra, de cleri. non residen., clericos; et supra, de cleri. non residen., qualiter, in fi. Iusto impedimento cessante ut dicit littera sequens.
Impedimento
Quo probato sunt restituendi, 7. q. 1, praesentium; et infra, de cleri. non residen., clericos. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.