Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.4 Relatum est
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 7 glosses
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Relatum est nobis · alleged in the gloss as de cleri. non residen., relatum — 20× per the register · find the allegations →
Lateranensi concilio
Contradicunt
Ipso facto recedendo scilicet.
Cum effectu
Nota quod verba cum effectu sunt accipienda, de poen. dist. 1, haec autem verba; et ff. ne quis eum qui in ius voc., si per alium § docere; ff. quod quisque iur., hoc edictum § hoc autem; C. commun. de legat., omne; et 17. q. 4, si quis suadente; et 23. dist., psalmista; et 16. q. 1, in canonibus, vers. custodes chartarum etc.; 9. q. 2, instituti. Ex quo enim intitulati sunt, debent ibi perpetuo permanere, 70. dist., sanctorum; et 71. dist., clericos; et 21. q. 1, clericus.
Amoveri
Infra, de praeben., quia in tantum; et infra, de praeben., cum non ignores, praemissa tamen admonitione, infra, de cleri. non residen., inter quatuor; et infra, de cleri. non residen., clericos; et infra, de cleri. non residen., ex tuae.
Praelatorum
Clericus enim sine licentia sui praelati abesse non debet etiam ex iusta causa sive causa studiorum, ut hic patet, sive aliis iustis causis, puta causa peregrinationis, de conse. dist. 5, non oportet; vel pro negotiis suis, 7. q. 1, praesentium. Ergo multo minus abesse debet ex non iusta causa.
Diffugium
Arg. contra supra, de appell., pervenit 2. Solutio: hic loquitur de eo qui habet curam animarum et qui expresse promisit residere, ibi de simplici beneficio. Et de eo qui expresse non promiserat residere, ibi tantum pendente appellatione per alium deservitur in ecclesia de beneficio illius.
Decreti
De hoc notatur supra, de cleri. non residen., quia nonnulli. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.