Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.3 Quia nonnulli
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 5 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Quia nonnulli modum · alleged in the gloss as de cleri. non residen., quia nonnulli — 14× per the register · find the allegations →
Dignitates
Dignitas dicitur quandoque quaedam praerogativa in ecclesia, quae alio nomine personatus appellatur, ut hic, et supra, de rescript., ad aures; et infra, de praeben., de multa. Quandoque enim accipitur pro saeculari praerogativa, 23. q. 5, administratores; et 43. dist., sit rector. Interdum pro potestate accipitur, ff. de off. quaest., origo, in princ. Interdum pro ordine, 4. dist., denique. Quandoque pro conditione accipitur. Vestire enim debet fructuarius servos secundum dignitatem eorum, id est, conditionem, ff. de usufru., sed et si quid § 1. De poena istorum qui retinent plures dignitates habes infra, de praeben., de multa; et supra, de elect., dudum ecclesia; et infra, de cleri. non residen., conquerente. Vincen.
Instituta
Ut 21. q. 1, per totum; et 10. q. 3, unio; et 16. q. 7, per laicos; et 89. dist., singula; et supra, de aetat. et qualit., eam te; et infra, de cleri. non residen., conquerente.
Vix
16. q. 1, presbyteros; et C. de assessor., nemo.
Per seipsam
Hoc quidem ius commune est, ut in ea ecclesia in qua intitulatus est, debeat deservire, 21. q. 1, clericus; et 70. dist., sanctorum; et 71. dist., clericos; et 91. dist., Eleutherius. Quandoque tamen in casu potest quis servire per vicarium, ut cum parochialis ecclesia annexa est dignitati vel praebendae, infra, de praeben., extirpandae § qui vero; et infra, de praeben., exposuisti. Sunt autem quaedam quae per alios fieri non possunt de iure, ut officium in ecclesia, nisi in casibus ut dixi, ut hic patet, ff. de solut., inter artifices; et supra, de offi. deleg., quoniam Apostolica § 2; arg. 2. q. 3, si quem § abolitio. Quaedam vero sunt, quae per alios fieri possunt, C. de caduc. toll., et nomen § sin autem.
Privetur
Infra, de praeben., de multa; et supra, de elect., cum in cunctis. Et ibi augetur poena et dic, privetur ea vice. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.