Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.6 Conquerente
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 5 glosses
Idem.Incipit Conquerente nobis R. · alleged in the gloss as de cleri. non residen., conquerente — 3× per the register · find the allegations →
Vitae
Verbo victus, vestis etiam continetur, ff. de ver. sig., verbo victus.
Necessaria
Unde potius fuit sibi subveniendum, arg. infra, de censib., licet; et C. vect. nov. inst., non quidem; et 10. q. 3, unio.
Percipere
Ad hanc non se refert Papa in sequentibus, et hoc ideo quia tempore collectionis potest illud opponi, non postea, 8. q. 2, dilectissimi. Ex quo consentit in eum, licet paupertate laboret, non potest dissentire, 91. dist., clericus. Vincen.
Sufficientia
In hac sufficientia considerantur plura: nobilitas, scientia, quia tales personae maioribus redditibus sunt honorandae, infra, de praeben., de multa, in fi. Dignitas consideranda est, ff. de usufru., sed et si quid § 1. Ita quod possit sufficere sibi et suis, et hospitalitatem servare et iura episcopalia solvere, infra, de praeben., de monachis.
Deserviat
Quodcumque istorum constiterit, sufficit ad repulsionem, arg. supra, de rescript., inter caeteras. Et sic patet quod clericus residentiam facere debet in ecclesia sua. Alias potest ea de iure communi privari, supra, de appell., pervenit 2; et infra, de cleri. non residen., inter quatuor; et infra, de cleri. non residen., clericos. Et praecipue cum habet in ecclesia aliquam dignitatem, infra, de cleri. non residen., ex parte vestra. Nec in absentia aliquid percipere debet, infra, de cleri. non residen., de caetero. Arg. nisi consuetudo in contrarium se habeat, supra, de consti., cum omnes; et infra, de cleri. non residen., ad audientiam. Arg. quia ibi ius commune fuit iuramentum firmatum. Et est arg. quod de iure communi nullus potest habere plura beneficia quorum altera sufficiat, infra, de praeben., cum teneamur; et supra, de rescript., cum adeo.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.