The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus

X 3.39.4 Licet multum

tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 2 glosses
Idem Constantino Episcopo.Incipit Licet multum · alleged in the gloss as de censib., licet 3× per the register · find the allegations →
Non permittas
Quid ad Papam de isto caeco, cum non videatur esse de sua iurisdictione, sed potius ad saecularem pertineat? Immo cum sit miserabilis persona, eius correctio pertinet ad ecclesiam, 87. dist., licet; et 87. dist., defensionis. Et ratione peccati saltem pertinet ad ecclesiam, supra, de iudic., novit; et arg. 11. q. 1, relatum. Vincen.
Misereri
Potius est consulendum talibus quam auferendum, C. vect. nov. inst., si iure. Qui enim morbo corporali laborant, a personalibus muneribus excusantur, C. qui morb., si ea, lib. 10; C. qui morb., cum articulari, lib. 10. Sed privilegium illud non extenditur ad filios, C. qui morb., casus, lib. 10. Et satis iste affligitur, nec debet amplius affligi, supra, de cleri. aegro., cum percussio; et 7. q. 1, cum percussio; et 3. q. 9, indicas.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.