Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.15 Ad audientiam
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 6 glosses
Idem Meldensi Episcopo.Incipit Ad audientiam nostram · alleged in the gloss as de cleri. non residen., ad audientiam — 3× per the register · find the allegations →
Constitutio
Isti constituerunt quod ius commune statuit, et iuraverunt servare ius commune. Absentes enim nihil percipere debent nisi sit de consuetudine approbata, supra, de consti., cum omnes.
Infirmitas
Hoc ipso satis puniuntur quia non debet addi afflictis afflictio, 7. q. 1, cum percussio; et infra, de cleri. aegro., cum percussio; et infra, de cleri. aegro., ex parte. Non enim debet ei poena in culpam verti, dist. 5, cum enixa, in fi.; et dist. 5, ad eius vero. Immo potius est miserandum et compatiendum, 3. q. 9, indicas; et infra, de censib., licet. Nec duplici damno debet aliquis affici, ff. de iure dot., iure succursum est; et ff. de condi. ob turp. caus., si pecuniam § sed si acceperit. Unde praelatus infirmus non repellitur, sed datur ei coadiutor, 7. q. 1, quamvis. Et famuli aegri quos curamus, nobis servire intelliguntur, ff. de statulib., statuliberos § Stichus. Et tempore infirmitatis pascendi sunt, ff. commodat., in rebus § possunt.
In Apostolicae
Et si hoc non fuisset appositum, nihilominus intelligeretur quia praesens censetur, supra, de cleri. non residen., cum dilectus; et supra, de cleri. non residen., ex parte tua. Ubi absens praesens censetur nec periurium incurrit, ut infra, ubi dicit: cum absentes dici etc. Et eius auctoritas semper intelligitur excepta, supra, de iureiur., venientes; ff. ad municip., imperatores; et supra, de cleri. non residen., ex parte tua.
Ut duo
Per hoc intellige supra, de cleri. non residen., de caetero, ut duo ex canonicis possint esse in servitio episcopi ita quod non priventur beneficio suo interim. Si vero plures essent, privarentur. Ex eo quod concedit de duobus, intelligitur prohibere de pluribus, arg. 25. dist., qualis; et supra, de praesump., nonne. Et credo hoc statutum fuisse ne in fraudem hoc aliqui procurent. Et ecclesiae servitium diminueretur propter illorum absentiam. Et ex hoc videtur quod ultra duos non posset cogere episcopus ut in servitio suo essent.
Integre
Non tamen percipiunt victualia, quae tantum praesentibus dantur, supra, de cleri. non residen., de caetero, ubi de hoc; et infra, de praeben., licet.
Commorantur
Et ita qui est in servitio episcopi, servire ecclesiae intelligitur, ut supra, de cleri. non residen., de caetero, ubi de hoc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.