Book III › tit. 3.4 De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda
X 3.4.14 Cum dilectus
tit. De clericis non residentibus in ecclesia vel praebenda · 4 glosses
Idem Capitulo Metensi.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de cleri. non residen., cum dilectus — 5× per the register · find the allegations →
Constitutione
Nisi hoc dictum fuisset, non valuisset rescriptum, supra, de rescript., constitutus; supra, de offi. deleg., ex parte N; et infra, de decim., ex multiplici.
Fructus
Numquid victualia quae tantum praesentibus consueverunt dari, debent habere, notatur supra, de cleri. non residen., de caetero; et infra, de praeben., non liceat. Nam si de illis Papa intellexisset, mandasset ut tamquam uni ex residentibus provideret eis, infra, de verb. sign., olim; arg. supra, de translat., inter corporalia; infra, de decim., ad audientiam; et C. de caduc. toll., et nomen § si vero nemo, in fi. Arg. C. de rei uxor. act., rem § sciendum.
Cum familiares
Nam et ipsi pars corporis eius esse intelliguntur, 6. q. 1, si quis cum militibus, vers. nam et ipsi; C. ad leg. Iul. maiest., quisquis.
Obsequiales
Ex eo enim eorum conditio deterior esse non debet, immo tunc gaudent privilegio, quia excusantur a tutela, ff. de excusat., iurisperitos; et C. de excus. et temp., viros. Et sic dicuntur praesentes qui in servitio Papae sunt, sic qui etiam in servitio episcopi sunt, supra, de cleri. non residen., de caetero.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.