Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.2 Non liceat
tit. De praebendis et dignitatibus · 2 glosses
In Corpore Canonum.Incipit Non liceat ulli · alleged in the gloss as de praeben., non liceat — 6× per the register · find the allegations →
Clericos
Indistincte dicit de omnibus. Et ideo videtur quod omnibus teneantur in quibusdam ordinibus. Arg. supra, de fil. presbyt., proposuit; et 28. dist., de his. Appellatione enim clericorum omnes in minoribus ordinibus et maioribus constituti continentur, 11. q. 1, de persona; 21. dist., cleros; et 21. dist., clericos. Nisi habeat de suo unde vivere possit, infra, de praeben., episcopus; et infra, de praeben., tuis quaestionibus. Ecclesia tamen Romana non consuevit cogere episcopos nisi pro his qui sunt in sacris ordinibus, infra, de praeben., cum secundum Apostolum.
Vivere
Arg. contra 70. dist., neminem; et 70. dist., sanctorum. Illud corrigitur in odium episcoporum, infra, de praeben., cum secundum Apostolum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.