Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus
X 3.5.23 Tuis quaestionibus
tit. De praebendis et dignitatibus · 2 glosses
Idem Bisuntino Archiepiscopo.Incipit Tuis quaestionibus respondemus · alleged in the gloss as de praeben., tuis quaestionibus — 4× per the register · find the allegations →
De patrimonialibus
Habent ergo isti patrimonium pro titulo. Sic supra, de praeben., episcopus. Nec debuit ab episcopo beneficium petere, ex quo tali modo intitulati sunt. Et iudicium sibi manducant et bibunt, qui de suo habent et alienum recipiunt, 16. q. 1, quoniam quicquid; et 12. q. 2, et si illi; et 1. q. 2, clericos. Sed quid si patrimonium istorum periret chasmate vel alluvione, numquid tenebitur istis providere? Dominicalis quaestio consuevit esse, tamen satis videtur quod episcopus debeat eis providere in beneficio ecclesiastico, quia cum isti ad saeculum redire non possint, redundaret in opprobrium ordinis clericalis, arg. 93. dist., diaconi; et arg. supra, de cleri. coniug., Ioannes; et supra, de renunciat., ad supplicationem.
Congrue substentari
Alias non debet ipsum promovere. Quod si fecerit, tenetur ei ad supplementum, supra, de praeben., non liceat; et supra, de praeben., cum secundum Apostolum. Sed numquid tenetur solvere decimas de tali patrimonio ad quod est promotus quasi ad titulum? Arg. quod non, 16. q. 1, similiter; et infra, de decim., novum. Arg. contra 16. q. 1, si quis laicus. Dixit Vincen. quod tenetur solvere decimas, arg. illius capituli 16. q. 1, si quis laicus. Arg. contra quod non debeat solvere, ut infra, de simon., tua. Tanc. dixit quod si ab aliis clericis recipit divinum officium et alia sacramenta, debet eis solvere decimas. Alioquin contra, quia de beneficio suo non tenetur solvere decimas. Credo quod propter clericatum istius, licet sit ordinatus ad patrimonium suum, ecclesia quae primum decimas percipiebat praediales, iure suo non debeat defraudari, quia res semper remanet cum sua causa et sine culpa sua privari non debet, nec est etiam iusta causa quare privari debeat. Item quaeritur an iste possit transire ad aliam ecclesiam sine licentia episcopi? Dicas quod non, 71. dist., primatus. Sed numquid potest vendere patrimonium tale? Videtur quod non, quia inde vivere debet, et ecclesiasticum onus sustinere, quod confitetur Vincen. Sed Tanc. dixit quod potest vendere, quia qui pretio fruitur, rem habere videtur, ff. de usufru., quia qui pretio. Et potest illud donare, quia et beneficio ecclesiastico posset renuniciare, quod credo verius.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.