Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis
X 3.3.7 Ioannes
tit. De clericis coniugatis · 2 glosses
Idem Episcopo Pictaviensi.Incipit Ioannes nobis conquerendo · alleged in the gloss as de cleri. coniug., Ioannes — 11× per the register · find the allegations →
Non potest
Arg. contra quod clericus etiam non tonsuratus gaudet privilegio clericali usque ad trinam admonitionem, infra, de sent. excom., si vero aliquis; et infra, de sent. excom., in audientia; et infra, de sent. excom., contingit 2. Immo nec posset renunciare, ut infra, de sent. excom., contingit 2; et supra, de for. compet., si diligenti. Ergo multo fortius tonsuratus retinet privilegium, et clericus uxoratus tenetur portare coronam, supra, de vit. et honest. cler., clericus si tonsura. De quo ergo privilegio intelligitur? Dicas quod non loquitur de illo privilegio, 17. q. 4, si quis suadente, quia clericus tonsuratus volens uti privilegio clericali etiam uxoratus habens intentionem redeundi ad clericatum, illi privilegio non potest renunciare, praecipue si recipiat beneficium ecclesiasticum, ut patet per iura praedicta. Et talis tenetur portare tonsuram, supra, de vit. et honest. cler., clericus si tonsura. Cum clericus etiam depositus teneatur vivere secundum regulam ecclesiasticum, 81. dist., dictum. Ubi clericus coniugatus nullum percipit beneficium ecclesiasticum, et qui nullam spem habet redeundi ad clericatum, nullo privilegio clericali gaudere debet, nec est compellendus aliquid de clerico ostendere, ut ille qui contrahit cum vidua, 84. dist., quisquis. Unde iste non erat compellendus ad tonsuram, cum nullum beneficium ecclesiasticum habuit, infra, de cleri. coniug., ut consultationi. Quod ergo dicit, etiam tonsuratus privilegio non potest clericali gaudere, intellige de privilegio quod clerici habent, ne vexentur aliquibus exactionibus in persona vel rebus propriis, et C. de episc. et cler., omnis. Hoc privilegium perdit clericus post trinam admonitionem, supra, de cleri. coniug., ut consultationi; infra, de cleri. coniug., ex parte. Ergo multo fortius coniugatus et tonsuratus qui exercet negotia saecularia, isto privilegio gaudere non potest, sicut iste de quo loquitur decretalis. Privilegium clericorum in multis consistit, et licet in uno amittatur, in alio adhuc retinetur.
Beneficium ecclesiasticum
Clericus coniugatus ex dispensatione Papae potest beneficium habere. Vel secundum Host. intelligitur de clerico coniugato habente stipendium ab ecclesia non tamen in titulum. Nam si consuetudo est, tonsuram ferre debet.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.