Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis
X 3.3.9 Ex parte
tit. De clericis coniugatis · 4 glosses
Honorius III. H. quondam Reginae Anglorum.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de cleri. coniug., ex parte — 7× per the register · find the allegations →
Consuetis iustitiis
Praetextu huiusmodi clericatus declinant subire iudicium reginae, nec volunt ibi respondere alicui conquerenti.
Obsequiis
Id est, angariis et perangariis a quibus clerici debent esse immunes, infra, de immun. eccl., non minus; et C. de episc. et cler., omnis; et 16. q. 1 § novarum.
Quae sunt Dei Deo
Verba ista sunt 23. q. 8, convenior, in fi.; et 23. q. 8, tributum. Unde ecclesia de agris suis tributum solvit imperatori, 11. q. 1, si tributum; et 11. q. 1, magnum; et 23. q. 8, tributum; et 23. q. 8, convenior.
A talibus
Et sic patet quod clericus coniugatus et tonsuratus non gaudet privilegio clericali, ut supra, de cleri. coniug., Ioannes. De hac materia dic ut ibi. Immo et clerici non coniugati perdunt hoc privilegium post trinam admonitionem, dum se immiscent negotiis saecularibus, ut supra, de vit. et honest. cler., ex litteris. Item arg. contra infra, de sent. excom., contingit 2. Solve ut ibi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.