Book I › tit. 1.17 De fillis presbyterorum ordinandis vel non
X 1.17.6 Proposuit
tit. De fillis presbyterorum ordinandis vel non · 3 glosses
Idem Oxonensi Episcopo.Incipit Proposuit nobis R. · alleged in the gloss as de fil. presbyt., proposuit — 4× per the register · find the allegations →
Carere
Et ita est hic arg. quod qui habet ordinem, debeat habere beneficium, 70. dist., neminem; et 70. dist., sanctorum canonum; et infra, de praeben., episcopus; et 1. q. 3, si quis obiecerit.
Cum assensu eiusdem
Sed quare requiritur assensus illius, et non patroni, contra illud 63. dist., principali; et 63. dist., Reatina ecclesia? Papa dicit quod patronus eligit solum praelatum, et iste subdiaconus erit praelatus, et ideo consensus eius exigebatur, infra, de iure patron., postulasti. Vel supple et patroni consensus principaliter. Vel dicas melius quod sacerdos erit praelatus, ut dicebant Laur. et Vincen. Et subdiaconus toleratur ex dispensatione, et ideo consensus patroni debet requiri principaliter. Et patronus praesentabit presbyterum de assensu clerici, et isti aequaliter habebunt bona ecclesia. Et hoc quod dicitur de isto R. potius credo dictum ex dispensatione quam de iure, quia ex eo quod dicit, indignum est ut ipse, etc., quod satis videtur. Sed ex littera potius colligitur quod presbyter sit praelatus quam clericus, ex eo quod dicit, solus presbyter, et ex eo quod dicit, sine ministri suffragio. Et est arg. quod clerici possunt habere praebendas distinctas et divisas.
Solus
Arg. quod dedicari non debet, nisi tantum assignetur eidem, quod duobus sufficiat, arg. 7. q. 1, illud; et 81. dist., in omnibus; de conse. dist. 1, hoc quoque statutum; et de conse. dist. 1, nemo; et 1. q. 2, placuit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.