The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.38 De iure patronatus

X 3.38.30 Postulasti

tit. De iure patronatus · 1 gloss
Idem Auriensi Episcopo.Incipit Postulasti per sedem · alleged in the gloss as de iure patron., postulasti 4× per the register · find the allegations →
Utrum electio
Duae proponuntur hic quaestiones. Una est, si sacerdos parochialis possit aliquem ordinandum praesentare ad titulum ecclesiae suae, irrequisito patrono. Secunda, si vacante ecclesia ille sic intitulatus sit alii praeferendus, quem patronus praesentaverit? Ad primam quaestionem non videtur respondere. Ad secundam respondet quod non fit praeiudicium patrono, quin possit praesentare quem velit. Per hoc potest dici quod utrique quaestioni responsum est, ut sic illi intitulati maneant in ecclesia. Patronus tamen potest praesentare quem velit, qui erit praelatus ecclesiae. Et isti intitulati ius non habent in ecclesia, quia nec sunt ibi ut collegium, sed simplicem sustentationem habent. Nec eorum consensus requiritur in electione sacerdotis, sed solus patronus eliget. Et ita non fit praeiudicium patrono per talem intitulationem quantum ad praesentationem, cum eo invito possint intitulari. Sed si consentiret intitulationi, tunc fit ei praeiudicium, quia postea tenetur illum praesentare, ut dicit in fine. Et quod hoc fieri possit invito patrono est arg. supra, 16. q. 5, si quis episcoporum. Sed quid si praesente et non contradicente patrono intitulatur? Videtur consentire ex quo non protestatur ius suum, arg. 54. dist., si servus 2; ff. de exerc. act., utilitatem § magistrum; et ff. ad municip., quotiens. Sed hoc non est verum, quia non nocet ei taciturnitas, si eo invito possunt fieri talia. Vel posset intelligi aliter quod dicit inferius, ut nullum patronis praeiudicium generetur. Dixit Io. non praeiudicatur, quin possint removeri ab ipsis patronis post mortem sacerdotis. Sed contra videtur quod successor tenetur nihilominus illis providere, supra, de praeben., cum secundum Apostolum. Et Hug. dicit quia ad patronum videtur spectare non tantum praesentatio sacerdotis sed aliorum clericorum, 63. dist., principali; et 18. q. 2, Eleutherius; et 16. q. 5, si quis episcoporum; in Auth. de sanct. episc. § si quis oratorii domum, coll. 9. Dum tamen adsit consensus praelati, arg. supra, de fil. presbyt., proposuit. Nam patroni iudicium multum est sequendum, qui ita dilexit ecclesiam, ut ei sua conferret, arg. ff. de confir. tut., si patronus. Contrarium tamen notavit Io. in capitulo 63. dist., principali, quod electio clerici non pertineat ad patronum sed ad praelatum. Credo potius standum ut hic notatur, ubi sunt tantum duo in ecclesia, scilicet rector et clericus, quod patronus praesentat utrumque, cum ecclesia non dicatur collegiata ut notatur supra, de elect., nullus. Sed in collegiata ecclesia nullum potest praesentare. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.