Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.16 Olim tibi
tit. De verborum significatione · 4 glosses
Innocentius III. Patriarchae Grandensi.Incipit Olim tibi scripsisse · alleged in the gloss as de verb. sign., olim — 13× per the register · find the allegations →
Canonico Paduano
Absenti. Alias non esset opus interpretatione nec haberent causam subtrahendi beneficium suum vel male interpretandi mandatum Papae. Forte erat in servitio episcopi et sic servire intelligebatur ecclesiae, unde debebat beneficium suum percipere integre praeter victualia, supra, de cleri. non residen., de caetero; et supra, de cleri. non residen., ad audientiam. Vel forte in servitio domini Papae in curia stabat, qui plus quam praesentes servire intelliguntur. Ideo voluit Papa quod omnia haberet sicut praesentes, supra, de cleri. non residen., cum dilectus. Vel non refert ubi esset, ergo sic servandum est licet durum, 19. dist., in memoriam. Ber.
Manualia
Forte quae dantur singulis diebus illis tantum qui intersunt divinis, sicut fit in pluribus locis. Ber.
Aliter quam deceat
Nota quod qui rescriptum principis malitiose vel astute interpretatur infamis est, C. de legi. et const., quae ex relationibus. Solus princeps ipsum debet interpretari, supra, de sent. excom., inter alia, ubi de hoc; et ff. de praet. stipul., in praetoriis. Tamen legatus quandoque ipsum interpretatur, supra, de postuland., clerici, vers. fi. Et consuetudo legem interpretatur, supra, de consuet., cum dilectus. Io.
Largissime
ff. de constit. princ., beneficium; et 2. q. 3, si quem § praevaricator, in fi.; et 16. q. 1, frater noster; et supra, de auctor. et usu pal., cum super. Simile supra, de dona., cum dilecti. Arg. contra C. de inoffic. testam., si quando; C. de precib. imper. offer., quotiens; ff. ne quid in loc. pub., praetor ait § merito; et 35. q. 3, quod scripsi; supra, de cons. et affin., quod dilectio; et supra, de praeben., cum olim. Sed numquid in rescriptis facienda est larga interpretatio, cum secundum intellectum illius qui concessit sint intelligenda? Arg. quod sic, ff. de ver. oblig., inter stipulantem. Dicas quod non, quia lites potius restringendae sunt quam ampliandae, supra, de rescript., nonnulli; et supra, de rescript., quia nonnulli, arg. Immo nec illud quod indulget beneficium est ita interpretandum, ut multum laedat alium, supra, de praeben., relatum; et 85. dist., archidiaconum Florentinum. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.