Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.15 In his
tit. De verborum significatione · 5 glosses
Coelestinus III.Incipit In his quae · alleged in the gloss as de verb. sign., in his — 5× per the register · find the allegations →
Partem condemno
Huiusmodi verbis non fuit usus vel aequipollentibus, quia illud sufficeret, ff. de recepti., quid tamen § 1; supra, de appell., ad audientiam. Ala. Unde videbatur non valere sententia, quia non continebat absolutionem vel condemnationem, 2. q. 6, ei qui § diffinitiva; C. de sent. et interloc. om. iud., praeses. Item nota quod pars si praesens est, condemnanda est. Quis debeat condemnari, dominus an procurator? De hoc plene dictum est supra, de elect., querelam. Ber.
Rem perfectam
Sic ff. quod quisque iur., hoc edictum § ulti.; de poen. dist. 1, haec autem verba; ff. de usuri., videamus § infamia; C. de sent. pass. et rest., in quaestione; et 2. q. 3, si quem § notandum, in fi.
Quod praecipitur
14. q. 2, quod praecipitur. Ber.
Verba intentioni
Sic supra, de verb. sign., intelligentia; et supra, de verb. sign., propterea, ubi de hoc; et 1. q. 1, Marcion. Ber.
Interpretamur
Quae interpretatio generalis est et ius facit et ab omnibus observanda est, supra, de sent. excom., inter alia; et C. de legi. et const., inter aequitatem. Et interpretari debuit potius ut res valeret quam periret ex quo in dubium revocabatur, ff. de reb. dub., quotiens 2; ff. de ver. oblig., quotiens; et infra, de verb. sign., abbate. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.