Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.6 Intelligentia
tit. De verborum significatione · 5 glosses
Hilarius.Incipit Intelligentia dictorum · alleged in the gloss as de verb. sign., intelligentia — 8× per the register · find the allegations →
Intelligentia
Sic ff. de regul. iur., in ambiguis; et 22. q. 5, humanae.
Dictorum
Id est, verborum quae prolata sunt.
Ex causis
Non statim debemus intelligere, ut verba prima facie sonare videntur, maxime ubi ambigua sunt. Sed debemus recurrere ad intentionem loquentis, ut hic dicit. Arg. bonum supra, de praeben., cum olim; et supra, de praeben., cum causam; et ff. de ver. sig., nepos Proculo; et ff. de regul. iur., semper in stipulationibus. Ad causam dicti recurrendum est, supra, de accusat., cum dilecti. Sicut ad causam facti, 23. q. 8, occidit; ff. de fur., verum.
Res
Id est, intellectus, ff. de supel. leg., Labeo; 31. q. 1, quomodo virginibus, ubi dicitur sex maritos habuisse quae domino testante quinque tantum habuit. Ibi enim Hieronymus respexit intentionem et non verba Samaritanae. Laur.
Rei est sermo subiectus
Id est, intentioni seu intellectui sermo servire debet, quia non in soliis sed in radice rationis et in sensu consistit Evangelium, 1. q. 1, Marcion; et supra, de verb. sign., nam et rex; et infra, de verb. sign., in his. Verba enim instituta sunt ut per ea quis in alterius notitiam cogitationes suas proferat, 22. q. 2, is autem. Quia sicut animus praefertur corpori, ita sententia verbis, 38. dist., sedulo; et 22. q. 5, humanae; et ff. de legib., scire leges. Item est arg. quod verba ad extraneum sensum sunt trahenda ubi res aliter salva esse non potest, arg. C. de ver. sig., cum quidam; et C. de legat., cum quaestio.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.