Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.18 Cum dilecti
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 9 glosses
Idem Archiepiscopo Arelatensi et Vallis magnae Abbati.Incipit Cum dilecti filii · alleged in the gloss as de accusat., cum dilecti — 11× per the register · find the allegations →
Clamorem
2. q. 1, Deus omnipotens; et infra, de accusat., qualiter et quando 2; et 86. dist., si quid vero.
Plenam
Scilicet quod nullum verum tacere debet, 3. q. 9, hortamur.
Meram
Scilicet a falsitate, 2. q. 4, nullam; et 3. q. 9, pura. Et hoc idem debent facere testes, ut notatur supra, de testib., fraternitatis; et supra, de testib., licet ex quadam; et supra, de accusat., qualiter et quando 1, in fi.
Responsionem eorum
Simile supra, de elect., cum dilectus. Creditur ergo istis si confiteantur, quod iuravit ut ad inquisita responderet. Sed si contrarium dixerint, poterit probare contra dictum illorum, ut hic patet, et supra, de testib., cum a nobis. Quia non creditur iudici in praeiudicium alterius, nisi quatenus constat per legitima documenta, supra, de probat., quoniam. Sed contra supra, de elect., cum dilectus. Sed ibi de necessitate statur dicto illorum, quia illa inquisitio per alios probari non poterat, quia soli interrogati fuerint prout hic inferius dicetur.
Valeant retorqueri
Unde in humaniorem partem sunt intelligendae sive interpretandae, infra, de reg. iur., estote; et supra, de transact., ex parte; ff. de regul. iur., semper in dubiis; et ff. de reb. dub., quotiens 2. Tanc.
Ex causa
Causa enim semper consideranda est ex qua causa aliquid sit factum et etiam tempus, supra, de transact., ex parte; et 5. q. 5, non omnis; et infra, de verb. sign., intelligentia; et 23. q. 8, occidit; et ff. de fur., verum. Ber.
Dilapidatione
Episcopus iste propter formam iuramenti tria confessus est contra se: simoniam, dilapidationem et quod habuerat res naufragii. Et contra ista admittuntur eius excusationes. Potuit se excusare de dilapidatione interrogatus utrum alienasset bona ecclesiae, vel utrum obligasset ecclesiam? Respondet quod sic propter formam iuramenti. Contra istam confessionem bene poterat se excusare, scilicet quod debitum imminebat nec aliunde solvere poterat, 10. q. 2, hoc ius. Et ita si propter hanc causam alienavit vel obligavit ecclesiam, non peccavit. Et sic iudicari debet confessio sua ex causa quae bona et licita fuit, et ad malum et ad bonum poterat se habere. Vel aliter etiam si alienavit contra utilitatem ecclesiae, et ipse postea reddidit ecclesiam indemnem, sufficere videbatur supra, de elect., quod sicut, ubi de hoc. Sed illud non sufficit, ut ibi notatur, unde prima excusatio verior est. Interrogatus fuit an habuerit res naufragii. Respondit quod sic, unde videbatur propterea excommunicatus, infra, de rapt., excommunicationi. Et nihilominus furtum committit, ff. de acq. rer. dom., qua ratione § ulti., in fi. Propter hoc erat puniendus. Haec confessio poterat se habere ad bonum, ut scilicet recolligeret res naufragii ut salvas faceret, et restitueret illis qui passi fuerant naufragium. Et hoc probare volebat cum intentio sua fuisset honesta, quia ad alios pervenissent, qui non restituissent illas. Sed si illas habuisset ut sibi retineret, hoc malum erat. Interrogatus etiam fuerat utrum ordinasset aliquem per simoniam. Respondit quod sic. Contra hoc se excusare volebat, quia aliquos ordinavit per simoniam eo ignorante sed ex post facto hoc scivit, puta praesentator receperat pecuniam ut aliquem faceret ordinari, infra, de simon., ex tuae. In hoc non peccavit, vel potes ponere exemplum infra, de simon., sicut tuis. Ber.
Prima forma
Quae fuit quod meram et plenam diceret veritatem. Et nunc non prosunt illae excusationes, quia tunc se debuit excusare, prout sequitur. Ber.
Posset
Et si verum fuisset quod illas exposuisset coram illis, non valet, cum eas probare non posset. Deficit ergo sibi non ius sed probatio iuris, 32. q. 5, Christiana; et ff. de testam. tut., duo sunt Titii; et ff. de reb. dub., si fuerit legatum; ff. de adimen. leg., si quis § si duobus; et ff. de hered. instit., in tempus § 1. Et est simile supra, de elect., bonae 1. Et est arg. quod testis qui est singularis in dicto suo non probat, ut dicit deceratlis supra, de elect., bonae 1; et supra, de probat., licet. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.