The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus

X 2.20.28 Cum a nobis

tit. De testibus et attestationibus · 7 glosses
Innocentius III. Consulibus et Populo Beneventano.Incipit Cum a nobis · alleged in the gloss as de testib., cum a nobis 8× per the register · find the allegations →
Canonica
Ut 6. q. 2, si tantum; et 6. q. 2, placuit; et supra, de probat., quoniam.
Civilia
C. de recepti., ne in arbitris § sin autem; et 4. q. 3, si testes § item unius; et C. de testi., iurisiurandi.
Unius
Sed quid si essent plures, numquid crederetur eis? Arg. quod sic supra, de elect., cum dilectus; et infra, de accusat., cum dilectus. In iudicio si dicant se aliquid fecisse in praeiudicium alterius partis negantis, non creditur eis, nisi quatenus constiterit legitimis documentis, supra, de probat., quoniam. In causa vero appellationis in defectum probationis, si super his quae coram eis acta sunt inducerentur tamquam testes et iurati, ut si dubitaretur de processu, satis possent admitti, arg. praedictarum decretalium supra, de elect., cum dilectus; et infra, de accusat., cum dilectus. Ibi creditur eis, sed super principali non, 2. q. 6, statuendum.
Scriptum
Hic dicitur quod non statur scripturae episcopi vel iudicis, quia possit probari contrarium, nisi habeat testium subscriptionem. Contraria signantur supra, de probat., post cessionem; et. 11. q. 3, curae; et infra, de fide instrum., scripta. Super hoc dicas ut dictum est supra, de probat., post cessionem. Ber.
Scriptum
Factum non per manum tabellionis, quia potest reprobari per duos vel tres testes, quamvis adminiculo testium fulciatur, ut hic patet. Secus esset de instrumento per manum publicam facto, ibi ad minus quatuor essent necessarii, prout notatur supra, de probat., tertio, in glossa quae incipit: sic ergo. Vel dic, nisi testium adminiculo etc., quia si testium adminiculo fulciatur, tunc non poterit per duos vel per tres testes reprobari, sed per quatuor vel plures. Et sic aequiparatur instrumento tabellionis manu publica facto, arg. infra, de fide instrum., si scripturam.
Testimonia
Sic scriptura iudicis potest reprobari per testes. Sed si publica est, aequalem vim habet cum testibus, C. de fid. instrum., in exercendis. Et sic videtur ex eo quod dicit, nisi testium adminiculo fulciatur, quod si scriptum iudicis habet testium subscriptionem, quod non valet reprobari per testes. Sed non est verum, quia quantumcumque authenticum sit instrumentum, potest reprobari, ut infra, de fide instrum., cum Ioannes; et C. de probation., cum precibus; et supra, de probat., tertio, ubi plene de hoc notatur. Arg. contra infra, de praescrip., ad audientiam, ubi potius statur privilegio quam testibus. Sed ibi ab eadem parte introducuntur privilegia et testes. Et expone nisi, id est, quamvis.
Sedis apostolicae auctoritate
Et ita videtur quod non requiratur subscriptio in litteris domini Papae, et quod contra eas non admittatur probatio, arg. C. de testament., omnium, nisi essent falsae. Sed contra videtur quod in litteris domini Papae subscribunt cardinales, 12. q. 2, cum redemptor; et 35. q. 9, quod quis. In privilegio subscribunt cardinales, in aliis litteris non subscribunt.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.