Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus
X 5.1.20 Cum dilectus
tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de accusat., cum dilectus — 25× per the register · find the allegations →
Concubinarios
Sed isti prosequebantur suam iniuriam vel suorum, quare non admittuntur ad denunciandum, cum admitterentur ad accusandum quantumcumque criminosi sint, 4. q. 6, omnibus? Respondeo: non prosequebantur iniuriam propriam, unde cum essent publici concubinarii non erant admittendi ad aliorum peccata denuncianda, cum suspensi etiam sint, 32. dist., praeter § verum. Sed viles personae non admittuntur ad denunciandum, ut saepius dictum est. Sic supra, de accusat., si legitimus; et supra, de spons., cum in tua.
Praemonitum
Qui enim non admonuit, repellitur a denunciatione, infra, de accusat., qualiter et quando 2 § ad corrigendos; et infra, de simon., licet Heli.
Conspirasse
Isti nullatenus sunt admittendi, infra, de simon., per tuas 1; et supra, de re iudic., cum I et A.
Donec causa supradicta
Quia tunc praesumitur quod ex odio procederet et merito possent eum recusare tamquam suspectum, arg. supra, de appell., proposuit; et supra, de appell., ad haec si in. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.