The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.1 De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus

X 5.1.21 Inquisitionis

tit. De accusationibus inquisitionibus et denunciationibus · 10 glosses
Idem Episcopo Gebennensi et N. Valentinensi.Incipit Inquisitionis negotium quam · alleged in the gloss as de accusat., inquisitionis 45× per the register · find the allegations →
Si homicidium
Hic confirmatur quod dici consuevit, quod in nullo occulto crimine impeditur executio post peractam poenitentiam praeterquam in homicidio. Et hoc idem probatur supra, de temp. ord., quaesitum; et in simonia. De hoc notari consuevit, 50. dist., de his. Ber.
In accusationis
Videtur quod in casibus istis denuncians debeat se obligare ad poenam talionis, cum aeque puniantur, supra, de accusat., super his, arg. Sed non credo quod se debeat obligare ad poenam talionis sed ad extraordinariam poenam, sicut excipiens supra, de accusat., super his. Item nec videtur hic habere locum admonitio, quia non potest se corrigere retento benficio si quis vellet denunciare in his casibus contra, infra, de simon., licet Heli, ubi admonitio probata fuit. Item idem est si quis per simoniam adeptus est beneficium sicut et ordinem, ut hic dicit. Signatur contra infra, de simon., dilectus 2, ubi dicitur quod si in modum accusationis convincitur quis de simonia, deponitur. Si in modum inquisitionis convincitur, removetur ab illis ecclesiis, et in arctioribus ponitur ad peragendam poenitentiam, infra, de simon., de regularibus. Et hic puniuntur sicut si directe accusarentur. Quod dicit ita procedendum esse sicut in accusationis iudicio, potest dici verum esse quantum ad hoc ut priventur officio et beneficio, non tamen quantum ad depositionem, quia depositio non est effectus inquisitionis, sed privatio administrationis vel beneficii, infra, de accusat., qualiter et quando 2; infra, de simon., per tuas 1. Unde illud, sicut, non notat omnimodam similitudinem, quia nullus debet puniri certa poena nisi ad hoc actum sit, supra, de ord. cognit., cum dilectus. Et secundum formam iudicii formari debet sententia, infra, de simon., licet Heli. Et hoc intellige quod hic dicitur de saecularibus. Contraria loquuntur de regularibus circa quos servatur quod hic dicitur, infra, de simon., quoniam. Vel posset dici quod etiam per inquisitionem deponuntur saeculares propter enormitatem criminis, ut haec littera velle videtur, supra, de dolo et contu., veritatis, ubi deponitur episcopus in modum inquisitionis cui probatum fuit homicidium in modum denunciationis. De regularibus fiat prout dicitur in illa constitutione ubi dicetur de hoc. Ber.
Alioquin
Id est, si aliud crimen ab istis duobus sit probatum in modum inquisitionis quod non impediat ordinis executionem, etiam post peractam poenitentiam, tunc procedat iudex secundum quod sibi videbitur, sed non in officio vel beneficio, cum in aliis duobus casibus non puniantur in plus, ut dixit Io. in proxima notula. Regulares tamen praelati bene removerentur, qui pro modicis causis removentur ab administratione, infra, de simon., per tuas 1. Ber.
Secreto
Exemplo Danielis. Arg. ad hoc C. de testament., nullum; et simile supra, de elect., quia propter. Et est expressum quod sigillatim sunt testes examinandi, supra, de testib., venerabili. Ber.
Solummodo super illis
Ex hoc habes quod de occultis non est inquirendum nec super illis iuratur, supra, de accusat., qualiter et quando 1. Unde si dicant testes super his, non valent talia dicta utpote non iurati, ut supra, de testib., de testibus, quia ad hoc non inducuntur. Simile ff. de iureiuran., si duo § item Iulianus. Fama ergo alicuius prius laesa debet esse, supra, de accusat., cum oporteat; et infra, de accusat., qualiter et quando 2. Ber.
In occulto
Immo tales sunt puniendi, 5. q. 1, quidam. Et deteriores sunt tales quam illi qui substantias et praedia aliorum diripiunt, 6. q. 1, deteriores; et 6. q. 1, ex merito; et illud detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar, 23. q. 4, nimium sunt; et 23. q. 4, qui peccat. Ber.
Inimicos se asserunt
Iudex enim debent interrogare testem an sit inimicus alteri parti, ut 4. q. 3, si testes § item testium. Quia inimici testes esse non debent, supra, de accusat., cum oporteat, ubi de hoc. Sed numquid debet inquiri an alias sit criminosus? De hoc nota supra, de testib., cum causam quae. Ber.
Praesumantur
Quia forte nollent ferre testimonium, et ideo ante iuramentum dicunt se esse inimicos illorum. Quid si post iuramentum dicat se esse criminosum vel alias inimicum, credetur ei? Certe non. Immo removebitur sicut ordinandus qui confitet crimen in scrutinio, supra, de aetat. et qualit., quaeris. Ber.
Depositionis
Id est, remotionis ab officio et beneficio.
Dicta paucorum
Nota quod dicta paucorum non infamant, sive non inducunt famam. Unde praelatus propter hoc non movebitur ad inquirendum. Fama enim debet esse per villam sive parochiam ad hoc ut fiat inquisitio, infra, de accusat., qualiter et quando 2; et 2. q. 1, Deus omnipotens. Sed quot appellabis paucos, ut non dicatur infamatus? Pauci dicuntur quadraginta, infra, de cleri. excom., latores. Et viginti tres millia dicuntur pauci, 45. dist., disciplina. Credo quod maior pars viciniae requiratur, quia fama loci requiritur non fama aliquorum, supra, de praesump., illud; et supra, de cons. et affin., super eo; ut ex hoc scandalum generetur et hoc innuitur, infra, de accusat., qualiter et quando 2. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.