The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.40 Quoniam

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 5 glosses
Idem in eodem.Incipit Quoniam simoniaca labes · alleged in the gloss as de simon., quoniam 12× per the register · find the allegations →
Paupertatis
Praetextu enim paupertatis non debet quis operari peccatum mortale, sed potius quaelibet mala pati, 32. q. 5, ita ne; et supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris; nec eo praetextu ignoscendum est illis, ff. de ritu nupt., palam § non est. Posset dici quod si ita pauperes sunt, quod non possunt ibi alias aliquo modo aliquem recipere, quia non haberent ibi victum, sub hac forma possent recipi: non habemus quid demus tibi pro victu nisi tu portes tecum unde vivas, dum tamen hoc non dicatur in fraudem et sine aliquo pacto, arg. 1. q. 2, si quis propter hoc. Io. Sed tutius est ut nullo casu taliter aliquis vel aliqua recipiatur. Ber.
Expellatur
Videtur hoc esse intelligendum cum distinctione illius decretalis supra, de simon., dilectus 2, ut si directe actum sit contra tales in modum accusationis quod deponantur. Si in modum inquisitionis, fiat ut hic dicitur, sic distinguit illa decretalis supra, de simon., dilectus 2. Item arg. contra supra, de accusat., inquisitionis, ubi deponitur simoniacus in modum inquisitionis. Credo quod hodie standum sit huic constitutioni circa regulares simoniacos, ut poena ista solummodo imponatur qualitercumque constet de crimine, ut in arctiori monasterio ad agendum perpetuam poenitentiam detrudatur sine ordinis sui executione, cum alias poenitentiam agere non possunt, 1. q. 7, requiritis; arg. supra, de accusat., inquisitionis. Et satis intelliguntur depositi, nam extra claustrum morari non debent ne damnabiliter evagentur, ut infra dicitur, et arg. supra, de regular., ne religiosi. Sed numquid restituitur ei pecunia? Potest dici quod sic, supra, de simon., veniens. De hoc dictum est supra, de simon., de hoc. Quid si non inveniuntur arctiora monasteria? Nihilominus mutabunt ea, arg. 81. dist., valet. Vel si visum fuerit, renunciabunt locis suis et denuo restituentur in illis dispensative, prout sequitur infra, de aliis qui ante hoc statutum sunt recepti, ut perpetuam poenitanetiam ibi agant.
Perpetuam
Sic 1. q. 1, reperiuntur; et 1. q. 1, si quis neque. Sic haeretici cum redierint ad agendum poenitentiam in perpetuum carcarem detruduntur, infra, de haeret., excommunicamus et anathematizamus, quia et simonia dicitur haeresis, 6. q. 1, sed licet. Ber.
Multitudinem
Ut propter hoc detrahatur servitati, sic infra, de cleri. excom., latores; et supra, de temp. ord., sane. Ber.
Vel ignorantiam
Sic supra, de loc. et cond., ex rescripto; sic 82. dist., proposuisti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.