Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.15 Excommunicamus et anathematizamus
tit. De haereticis · 4 glosses
Idem.Incipit Excommunicamus et anathematizamus · alleged in the gloss as de haeret., excommunicamus et anathematizamus — 19× per the register · find the allegations →
Conveniunt
Supra, de haeret., excommunicamus itaque. Quia ad eundem finem tendunt, scilicet deceptionis.
Puniendi
Et hoc totum habes supra, de haeret., excommunicamus itaque. Sed qualiter isti haeretici puniri debent secundum leges postquam per ecclesiam sunt condemnati, ut hic dicit? Ultimo supplicio puniuntur per iudices saeculares, cum distinctione ut videtur, ut docentes ultimo supplicio, addiscentes vero decem libris auri, ut C. de haeretic., quicumque, ad fi. Sed contra C. de malef. et math., culpa, ubi dicitur culpa similis est tam prohibita discere quam docere. Non est contra, quia lex quicumque intelligitur de illis qui nondum didicerunt, sed causa addiscendi ad haereticos accesserunt, si autem ad actum pervenissent simili poena punirentur, ut docentes secundum legem illam, C. de malef. et math., culpa. Ber.
Si qui autem
Ab hoc loco usque ad finem additum est; aliud totum habes supra, de haeret., excommunicamus itaque; et supra, de haeret., ad abolendam § 1 et 2. Ber.
Deprehensi
Publice, ita quod notorium vel etiam condemnati. Si vero postea redire voluerint recipiendi sunt, quia ecclesia non claudit gremium redeuntibus ad ipsam, C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras, circa fi. Et delicti veniam poenitentibus damus, C. de haeretic., Manichaeos; ita tamen ut in perpetuum carcerem permaneant, ut hic patet. Sic et simoniaci in monasterio sub perenni poena detrudantur, 1. q. 1, reperiunt; et supra, de simon., quoniam. Quia et ipsi haeretici censentur, 1. q. 1, eos qui; et 6. q. 1, nos sequentes § sed licet. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.