Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.30 Dilectus filius A.
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 9 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Dilectus filius A. · alleged in the gloss as de simon., dilectus 2 — 8× per the register · find the allegations →
Invitari
Ex hoc videtur quod in talibus non potest intervenire pecunia ubi quis est invitandus, supra, de pact., pactiones; et infra, de simon., tua; et 1. q. 3, quam pio. Ad hoc enim ut ad fidem aliquis convertatur, bene potest dari pecunia, 23. q. 4, debet homo; et 23. q. 7, quod autem; 45. dist., qui sincera. Et sub tali conditione possumus aliquam ducere in uxorem, 28. q. 1, cave. Et duriori pensione possum aliquem onerare, ut convertatur ad fidem, 23. q. 6, iam vero. Talis enim conditio bona est.
Multitudo
Propter multitudinem detrahendum est severitati, 50. dist., ut constitueretur; et 44. dist., comessationes; et 23. q. 4, non potest; et supra, de temp. ord., sane, ubi de hoc.
Dantes
Arg. quod ratione connexitatis sententia lata contra dantem praeiudicat recipienti, arg. 81. dist., tantis; 3. q. 6, haec quippe; 59. dist., ordinatos; et supra, de accusat., ad petitionem. Arg. contra infra, de adult., significasti; et 2. q. 5, interrogatum. Dixit Io. quod tunc praeiudicat quando sunt praesentes et sciant causam agi, aliter non, ff. de re iud., saepe; supra, de re iudic., quamvis. Dic ut dixit Vincen. et Tanc. quod praeiudicat quando tam accipientes quam dantes de hoc accusantur et convincuntur, alias non, ff. de adulter., denunciasse § quaeritur. Nisi quo ad praesumptionem, ut si ob hoc esset orta infamia, indiceretur purgatio, arg. illius decretalis infra, de adult., significasti. Ber.
Severitatis
Scilicet depositionis, supra, de simon., de hoc; et supra, de simon., insinuatum; et supra, de accusat., inquisitionis.
Amotos
Hic patet quod convictus de crimine simoniae in modum inquisitionis non deponitur. Sed tantum removetur ab administratione sive beneficio, sicut in aliis criminibus fit, ut supra, de accusat., qualiter et quando 2; et supra, de accusat., cum dilecti; et supra, de simon., de regularibus. Contrarium tamen habes supra, de accusat., inquisitionis, ubi de hoc. Hodie videtur standum illi constitutioni infra, de simon., quoniam, circa regulares simoniacos.
Officialibus
Sic supra, de simon., veniens. Sed quare tantum praelati et officiales puniuntur et non totum capitulum, cum omnes in hoc deliquerint et omnes de capitulo intelliguntur scire quae sciunt eorum maiores vel administratores, ut ff. ad municip., municeps? Potest dici quod ideo praelati et officiales puniuntur, quia eorum consilio et auctoritate omnia fiunt, 10. q. 2, episcopus; C. de appellat., iudicibus; et C. de appellat., quoniam 2, ubi officiales puniuntur quia non restituerunt iudicibus perperam procedentibus, et arg. 2. q. 7, quapropter. Sed numquid collegium ipsum poterit accusari aut inquiri de crimine ipsius? Videtur quod sic, 12. q. 2, qui manumittitur; et supra, de simon., veniens. Nam universitas convenitur ratione metus, ff. quod metus cau., metum § 2. Ecclesiam enim delinquere potest, 7. q. 1, sicut. Sed contra videtur quod universitas non potest excommunicari, ut arg. 24. q. 3, si habes; infra, de sent. excom., extravag. Romana § ulti. Nec dolum committere potest, ff. de dolo mal., sed si ex dolo § sed an. Nec universitas dicitur aliquid possidere, ff. de acq. poss., possessio appellata § penulti. Item universitas per actorem vel procuratorem syndicum debet se defendere, sed in crimine non intervenit procurator, 5. q. 3, in criminalibus; et supra, de accusat., veniens. Io. dicit quod universitas non potest accusari vel puniri, sed maiores de universitate ut hic dicitur, et supra, de simon., veniens. Tanc. dixit et bene quod licet universitas sive collegium non possit accusari, potest tamen inquisitio fieri de excessibus collegii et canonice puniri possunt. Sed illi plus quod magis delicti causam esse constiterit, infra, de cleri. excom., latores; et hic, et supra, de simon., veniens; et 44. dist., comessationes; et 25. q. 2, ita nos; et ff. de condi. et demon., municipibus.
Suspendas
Sed nonne sunt ipso iure suspensi? Sic. De hoc dictum est supra, de simon., accusatum. Acta vero poenitentia restituuntur executioni auctoritate Papae. Ber.
Taxatione
Hoc ideo dicit quia taxatio est quaedam venditio, ff. de iure dot., plerumque § si ante. Et quasi quaedam pactio videtur.
Gratis
Infra, de simon., tua. Simile, 18. dist., de eulogiis.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.