Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.25 De regularibus
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 6 glosses
Clemens III.Incipit De regularibus canonicis · alleged in the gloss as de simon., de regularibus — 7× per the register · find the allegations →
Auctoritates
1. q. 1, si quis neque; et 1. q. 1, qui studet; et in multis capitulis eiusdem quaestionis et per totam illam causam.
Taliter
Simoniace scilicet.
Dimittant
Numquid licet simoniaco dimittere ecclesiam sine licentia superioris? Arg. quod non, supra, de renunciat., nisi § 1; et supra, de renunciat., post translationem § rursus, sed illa loquuntur tantum in episcopo. Circa regulares tene quod dicitur infra, de simon., quoniam. De aliis vero dic quod episcopi non possunt renunciare in manibus praelatorum sine licentia domini Papae. Inferiores renunciant in manibus praelatorum suorum, arg. supra, de renunciat., admonet. Qui se nollent recipere resignationem, nihilominus cedant, quia non dimittitur peccatum nisi resitituatur ablatum, 14. q. 6, si res; quia furtivum est beneficium, 1. q. 1, ordinationes. Et semper est in mora, sicut fur, ff. de condi. furt., in re furtiva § 1; et ff. de condi. furt., licet.
Ignorantibus
Isti non sunt simoniaci, licet simoniace promoti, ut supra, de simon., de simoniace. Et ideo possunt in suis ordinibus remanere et post renunciationem seu resignationem ad beneficia restitui dispensative, ut ibi dicitur. Et hoc idem dicit Tanc.
Ad renunciandum
Quia aliter agere poenitentiam non potest, de poen. dist. 5, falsas. Arg. supra, de renunciat., nisi § 1.
In ipsum
Infra, de simon., quoniam. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.