Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.4 Accusatum
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 1 gloss
Idem.Incipit Accusatum simoniacum necesse · alleged in the gloss as de simon., accusatum — 3× per the register · find the allegations →
Solemnia
Capitulum hoc et sequens intellige de eo qui erat publice infamatus. Alias non deberet suspendi, 2. q. 5, presbyter si a plebe; et 2. q. 5, si mala fama. Sed nonne erant isti suspensi ipso iure quare suspenduntur, infra, de simon., tanta; et 32. dist., praeter § verum, in fi.; et 1. q. 1, quibusdam; et 1. q. 1, reperiuntur? Respondetur: de facto suspenduntur cum ipso iure sint suspensi. Simoniacus enim in ordine, quantumcumque sit occultus, est ipso iure suspensus, nec potest missam cantare, infra, de simon., tanta. Quoniam ipsum charactarem habet vitiosum, in quo casu loquuntur haec duo capitula. Unde cum essent isti super hoc infamati merito ipso facto debuerunt suspendi. Si vero occultum esset, licet sit suspensus quo ad se, sicut quilibet in peccato mortali constitutus, supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum; et 1. q. 1, sacerdotes. Non tamen quo ad alios est suspensus, arg. infra, de simon., Matthaeus; et infra, de simon., ex tuae. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.