Book III › tit. 3.2 De cohabitatione clericorum et mulierum
X 3.2.10 Quaesitum est
tit. De cohabitatione clericorum et mulierum · 4 glosses
Gregorius IX.Incipit Quaesitum est de · alleged in the gloss as de cohab. cler. et mul., quaesitum — 30× per the register · find the allegations →
Ad seipsum
Nota quod aliquis dicitur suspensus quo ad se tantum, et non quo ad alios, ut quilibet in peccato mortali constitutus, ut 6. dist., in testamentum; et 1. q. 1, sacerdotes, in fi.; supra, de temp. ord., quaesitum; et hic; et supra, de cohab. cler. et mul., vestra. Quandoque tamen quantum ad se et quantum ad alios, 32. dist., nullus; et 32. dist., praeter; et infra, de simon., tanta; et hic, in fi.; et supra, de cohab. cler. et mul., vestra. Quandoque aliquis dicitur suspensus quo ad alios et non quo ad se, ut cum civitas vel villa est interdicta propter delictum civium vel saecularis potestatis. Tunc clerici non sunt suspensi quo ad se, quia in alio loco possunt celebrare non interdicto. Sic supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Evitari
Et ita licet aliquis sit criminosus, non debet in officiis evitari quamdiu ab ecclesia toleratur, ut supra, de cohab. cler. et mul., vestra; et 15. q. 8, sciscitantibus. Nisi in tribus casibus sequentibus, cum quis de hoc sit condemnatus vel in iure confessus vel evidentia rei sit factum notorium. De hoc satis dictum est supra, de cohab. cler. et mul., vestra.
Proposito
Bene dicit in casu proposito, scilicet de fornicatione, ut in principio capituli. In isto enim casu magis videtur vitandus, cum in aliis non sit quis ipso iure suspensus quantumcumque crimen fuerit notorium, excepto simoniae crimine ubi suspensus est ipso iure etiam si crimen sit occultum, 32. dist., praeter § verum; 1. q. 1, reperiuntur; infra, de simon., tanta. Et sic notavit Vincen.
Per sententiam
Diffinitivam, supra, de ord. cognit., cum dilectus; et supra, de except., denique.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.