Book V › tit. 5.16 De adulteriis et stupro
X 5.16.5 Significasti nobis
tit. De adulteriis et stupro · 6 glosses
Alexander III.Incipit Significasti nobis quendam · alleged in the gloss as de adult., significasti — 6× per the register · find the allegations →
Celans
Et bene, supra, de offi. ord., si sacerdos; et ff. de quaest., in criminibus § qui quaestionem.
Praefata imponens
Arg. quod licet aliqua duo sint connexa, quamvis constet de uno non tamen de aliis, 2. q. 5, interrogatum; ff. de adulter., denunciasse § quaeritur; et ff. de liber. caus., duobus; et ff. de liber. caus., liberis § si duo. Arg. contra supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam, ad fi. Ber.
Reconciliare
Quis debeat reconciliare ecclesiam et qualiter dicitur supra, de consecr. eccl. vel alt., aqua.
Ne vituperetur
Sic 2. q. 5, si mala fama.
Iuxta arbitrium
Et sic huiusmodi compurgationes arbitrariae sunt, 2. q. 5, omnibus vobis; et infra, de purg. can., ex tuarum. Sed quare compellitur iste ad purgationem propter confessionem mulieris contra illud, C. de adulter., et si crimine. Cum non infametur apud bonos, nam leves sunt qui mala credunt, quae probari non possunt, 11. q. 3, in cunctis. Dicas quod iste infamatus erat de muliere illa, alias non indiceretur illi purgatio propter dictum illius, quia etiam dicta paucorum non infamant, supra, de accusat., inquisitionis, ad fi. Laur.
Alioquin
Nota deficientem in purgatione puniri, supra, de simon., de hoc; et supra, de simon., insinuatum; et infra, de purg. can., cum P.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.