The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.40 De consecratione ecclesiae vel altaris

X 3.40.9 Aqua per episcopum

tit. De consecratione ecclesiae vel altaris · 3 glosses
Gregorius IX. Astoricensi Episcopo.Incipit Aqua per episcopum · alleged in the gloss as de consecr. eccl. vel alt., aqua 10× per the register · find the allegations →
Consuetudine
Nota ergo quod consuetudo quae est contra iuris naturam non prodest, et contra illud ius non potest praescribi, supra, de consuet., cum inter; et supra, de consuet., cum venerabilis; et supra, de consuet., quanto; et supra, de consuet., cum tanto, ubi de hoc.
Iurisdictionis
Puta iudicare, cognoscere de causis instituere, beneficia conferre, et omnia alia quae assecutus est episcopus in confirmatione, arg. supra, de elect., transmissam. Haec omnia committere potest et delegare unicuique maiori vel minori. Sed ea quae sunt episcopalis ordinis demandare non potest inferioribus, puta clericos ordinare, virgines consecrare, chrisma conficere, et consimilia quae ministerium consecrationis desiderant. Sed quae est ratio quare illa quae sunt iurisidictionis possit committere clericis inferioris gradus, et non illa quae sunt ordinis demandare? Haec potest esse ratio: iurisdictio sola voluntate et verbo committitur, sive delegatus fuerit sive ordinarius, et revocatur, supra, de offi. deleg., super quaestionum § intentionis; et supra, supra, de offi. deleg., super quaestionum § porro; ff. de iud., iudicium. Sed collatio sacramentorum non confertur sola voluntate vel verbo, immo facto est opus, quia necessaria est visibilis unctio et exterior, quae est signum interioris unctionis in corde, supra, de sacr. unct., cum venisset. Quae perpetua est et amitti non potest, licet executio quandoque suspendatur, 1. q. 1, quod quidam, vers. si forte militiae etc. Et ita patet quod non possunt taliter demandari sicut iurisdictio vel revocari. Et talia conferri non possunt, nisi ab eis qui habent ea per collationem, 68. dist., presbyteris. Et sic reconciliatio talis nulla est, cum sacerdotes illi non habuerunt potestatem illam per talem demandationem, quae est ordinis episcopalis sicut consecratio. Sed unus episcopus alii episcopo potest hoc demandare, et per huiusmodi demandationem nihil ei committit, cum ipse episcopus habeat ea quae ministerium consecrationis desiderant, et ei deest tantum auctoritas, quia in alienam messem falcem mittere non debet, nisi de voluntate et mandato illius, cuius est diocesis, 6. q. 3, scriptum est.
Toleramus
Sed videtur quod ista sola tolerantia non sufficiat sibi nisi iterum reconcilietur per episcopum, quia nulla fuit reconciliatio. Ergo iterum debet reconciliari, sicut si aliquis ordinatur ab eo qui ordinandi potestatem non habebat, iterum debet ordinari, 68. dist., presbyteris; et infra, de presb. non bapt., si quis; et infra, de presb. non bapt., veniens. Sed dic quod per talem tolerantiam ratam habet talem reconciliationem, et incipit valere ex nunc, cum prima nulla fuisset, et ita de nihilo, quia potest princeps mutare naturam rei, C. de rei uxor. act., rem, circa princ. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.