The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.43 De presbytero non baptizato

X 3.43.3 Veniens

tit. De presbytero non baptizato · 17 glosses
Idem Ferrariensi Episcopo.Incipit Veniens ad apostolicam · alleged in the gloss as de presb. non bapt., veniens 6× per the register · find the allegations →
Evangelii
Ite per mundum universum, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, quam habes supra, de bapt. et eius effect., non ut; et supra, de bapt. et eius effect., debitum; de conse. dist. 4, proprie.
Omnium sacramentorum
32. dist., praeter § verum. Ber.
Superaedificari
1. q. 1, cum Paulus.
Per sacramentum fidei
In cuius perceptione gratia confertur. Secus in sacramento matrimonii, quod est etiam apud infideles, infra, de divort., gaudemus; et 26. dist., deinde opponitur; et supra, de translat., quanto.
Habet per fidem
Quam quis habet de ipso sacramento, licet ipsum sacramentum non habeat, sed credat se habere, supra, de presb. non bapt., Apostolicam; et supra, de bapt. et eius effect., debitum. Et ita talis baptismus dicitur baptismus flaminis. Idem est in baptismo sanguinis per quem salvati sunt innocentes.
De novis
Id est, de sacramentis novi testamenti.
De veteribus
Id est, de sacramentis veteris testamenti.
Coniugii
Infra, de divort., gaudemus; et infra, de divort., quanto; et 26. dist., deinde opponitur.
A non baptizatis
Scilicet baptismo fluminis. Sed baptismo flaminis baptizatis, cum illi quo ad gratiam baptizati intelliguntur, et accipere possunt sacramentum Eucharistiae.
Videtur
Sed non est verum quod conferatur, ut infra patet. Sed allegatum dicit hoc.
In concilio apud Compendium
Supra, de presb. non bapt., si quis. Et hic ponit quaestionis solutionem per concilium apud Compendium celebratum.
Usque
Inclusive per hoc quod sequitur.
Ministrare
Sed obiicitur: ille credebat se baptizatum, et sic habebat sacramentum fidei, ergo fuit ordinatus, arg. supra, de presb. non bapt., Apostolicam; et supra, de presb. non bapt., si quis. Quare ergo ordinatur, cum per hoc fiat iniuria sacramento, 1. q. 1, quod quidam. Haec obiectio non valet, quia licet quis habeat sacramentum per fidem, quam cito incipit scire se non habere sacramentum baptismi, et contemnit illud recipere, statim amittit sacramentum fidei. Unde iterum ordinatur, quia certus est quod non receperat ordines ante baptismum. Sed quae forma servabit circa istum, si omnino certum esset quod non fuit baptizatus? Tunc communis forma servabitur, quam habes supra, de bapt. et eius effect., non ut. Sed si illud habetur dubium, servabitur forma illa supra, de bapt. et eius effect., si quis.
Intelligitur iteratum
Sic de conse. dist. 1, solemnitates.
Nec male
Tacita responsio videtur, quasi dicat: licet dicamus istum baptizandum, non ideo male sentimus de sacramento baptismi, quia si aliquis in articulo mortis velit baptizari, nec est qui velit eum baptizare, propter hoc non minus erit salvus, supra, de bapt. et eius effect., debitum; de conse. dist. 4, catechuminum. Cum illud non religionis contemptus, sed necessitas articulus impedit.
Necessitatis
Vel ignorantiae facti quae excusat, supra, de presb. non bapt., Apostolicam.
Contrarium probaretur
Nota violentiam praesumptionem admittere probationem in contrarium, 35. q. 3, extraordinaria; et 27. q. 1, nec aliqua; supra, de probat., proposuisti; et supra, de probat., causam matrimonii. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.