The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.42 De baptismo et eius effectu

X 3.42.1 Si quis puerum

tit. De baptismo et eius effectu · 4 glosses
Alexander III.Incipit Si quis puerum · alleged in the gloss as de bapt. et eius effect., si quis 3× per the register · find the allegations →
Immerserit
Id est, immergendo dixerit in nomine patris et filii etc.
Ego te baptizo
Numquid pronomen ego est de substantia formae? Non, quia plenum generat sensum haec vox baptizo, sine hoc pronomine ego, arg. de conse. dist. 4, retulerunt, ubi dicitur, si quis ita dicit: baptizo te in nomine patris et filii etc., baptizatus est, quia ex quo baptizare intendit, pronomen ibi non ponitur.
In nomine patris
de conse. dist. 4, in synodo; de conse. dist. 4, multi. Arg. contra de conse. dist. 4, a quodam. Solutio: illa littera in nomine Trinitatis intelligitur explicite. Et quod sequitur sibi in nomine Christi tantum, dispositum fuit illud ab Apostolis ex causa, ut in principio baptizarent in nomine Christi, in quo verbo intelligitur unctus, iniungens et per quem ungitur, id est, pater, filius et spiritus sancti. Sed hodie non servatur forma illa. Tamen si aliquis sic hodie baptizaretur sub his verbis, baptizatus esset, licet fieri non debeat, ut dixit Io. in illo capitulo de conse. dist. 4, a quodam. Haec est ergo forma baptismi quae hic traditur, quam servat ecclesia. Et qui omittit hanc formam nihil agit, infra, de presb. non bapt., veniens. Salvo eo quod dicitur in nomine Christi, quia illud intelligitur implicite, quod est in ista explicite. Et hoc dicunt quidam dictum fuisse ex causa in primitiva ecclesia, ut ampliaretur nomen Christi in illo tempore, quod nomen homines abhorrebant tunc. Et quod tunc implicite dicebatur in nomine Christi, modo explicite debet dici nominibus trium personarum expressis, ut dicitur in hac decretali. Alias Nicolaus decepisset illos quibus respondit, illos esse baptizatos, qui baptizati erant in nomine Trinitatis, vel in nomine Christi tantum in primitiva ecclesia, ut in actibus Apostolorum legitur, ut dicitur in capitulo praedicto de conse. dist. 4, a quodam, ubi Hug. manifeste comprobat formam quae hic traditur ostendando causam quare in primitiva ecclesia tempore Apostolorum baptizabant in hac forma: in nomine Trinitatis sive in nomine Christi tantum. Et Nicolaus in sua responsione quam fecit in capitulo de conse. dist. 4, a quodam, retulit se ad tempus primitivae ecclesiae. Dixit Hug. quod de hac forma quae hic traditur, nihil est mutandum vel diminuendum secundum quod notavit de conse. dist. 4, multi. Ber.
Baptizatus
Arg. quod ubi aliquid deest de substantia eius quod exigitur ad esse rei, nihil actum est, arg. 1. q. 7, Daibertum. Arg. contra supra, de sacram. non iter., pastoralis; et supra, de sacram. non iter., presbyter, ubi supplentur quae omissa erant. Sed illa unctio non est de substantia sacramenti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.