The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.43 De presbytero non baptizato

X 3.43.2 Apostolicam sedem

tit. De presbytero non baptizato · 3 glosses
Innocentius III. Episcopo Cremonensi.Incipit Apostolicam sedem consulere · alleged in the gloss as de presb. non bapt., Apostolicam 4× per the register · find the allegations →
Ab originali
Et etiam ab actuali peccato, de conse. dist. 4, catechuminum. Sed contra de conse. dist. 4, firmissime; et 1. q. 1, firmissime, in quibus dicitur quod sine baptismo nullus salvatur. Quod verum est de eo qui potest baptizari et non baptizatur. Iste vero credebat se baptizatum et in fide illa salvatur, et iste non contempsit. Et est triplex baptismus, scilicet fluminis et flaminis et sanguinis. Hic autem baptismo flaminis invisibili baptizatus fuit per fidem quam habuit de baptismo. Simile supra, de bapt. et eius effect., debitum.
Augustini
Prout habes de conse. dist. 4, baptismi vicem; et de conse. dist. 4, catechuminum; et de conse. dist. 4, non dubito, alias non dubium.
Beati Ambrosii
Legitur beatum Ambrosium dixisse de Valentiniano, qui dum properaret ad baptismum in itinere decessit: ventrem meum doleo, quia quem regeneraturus eram perdidi. Ille tamen gratiam quam poposcerat non amisit. Laur. Sic ergo patet quod iste per solam fidem quam habebat de baptismo salvatus est. Iste credebat se sacerdotem fuisse, sed non erat in veritate, supra, de presb. non bapt., si quis. Numquid conficiebat? Non in veritate, sed quo ad se bene conficiebat, et quo ad alios qui hoc credebant. Et tamquam verum sacramentum conficeret, sibi et recipientibus ab ipso credo quod proficiebat. De hac materia dicitur supra, de elect., dudum ecclesia.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.