The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.42 De baptismo et eius effectu

X 3.42.4 Debitum

tit. De baptismo et eius effectu · 7 glosses
Idem Metensii Episcopo.Incipit Debitum · alleged in the gloss as de bapt. et eius effect., debitum 10× per the register · find the allegations →
Discretio
Sicut inter praesentatum et praesentantem, supra, de iure patron., per nostras, et inter dantem et recipientem, supra, de instit., cum ad nostram, quia nemo oriri debet a se ipso, 24. q. 1, didicimus. Potest tamen apud semetipsum emancipari, ff. de adopt., si consul.
A Ioanne
de conse. dist. 4, per aquam; et de conse. dist. 4, catechuminum.
Talis
Scilicet Iudaeus ille. Ber.
Evolasset
de poen. dist. 7, nullus expectet, vers. nullus expectet quando peccare non poterit.
Veritas ait
1. q. 1, firmissime.
In carnali
Sicut alia est similitudo inter carnalem et spiritualem generationem, ut sicut vir non potest sibi filium legitimum carnalem quaerere cuius uxor mater non sit. Ita nec spiritualem, quin uxor eiusdem commater sit parentibus illius, 30. q. 4, si quis ex uno; et infra, de cognat. spir., Martinus. Laur.
Referantur
Natura enim correlativorum est, quod simul non patiuntur se in eodem subiecto, arg. 35. q. 1, cum igitur. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.