Book III › tit. 3.38 De iure patronatus
X 3.38.26 Per nostras
tit. De iure patronatus · 2 glosses
Innocentius III. Rothomagensi Archiepiscopo.Incipit Per nostras postulasti · alleged in the gloss as de iure patron., per nostras — 9× per the register · find the allegations →
Ingerere
Hoc ipso tamquam ambitosus debet repelli, 8. q. 1, in scripturis; et 1. q. 6, si is qui. Simile C. de episc. et cler., si quemquam; et ff. de procur., quae omnia. Quia non ambitione sed labore unumquemque ad honorem convenit pervenire, C. de re milit., contra publicam, lib. 12; et 61. dist., miramur, ad fi. Arg. contra supra, de elect., cum in iure.
Praesentare
Quia differentia debet esse inter praesentatum et praesentantem, dantem et recipientem, supra, de instit., cum ad nostram. Et inter baptizatum et baptizantem, infra, de bapt. et eius effect., debitum; et ff. de tutor. et curat., praetor; et ff. de off. praet., praetor. Et haec est ratio quare persona electa non videtur computanda inter eligentes, ut augeat numerum eligentium, quia a seipso oriri non debet, 24. q. 1, didicimus. Et intus ortus occidit, 1. q. 1, quibusdam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.