Book I › tit. 1.6 De electione et electi potestate
X 1.6.33 Cum in iure
tit. De electione et electi potestate · 2 glosses
Idem Episcopo Baiocensi.Incipit Cum in iure · alleged in the gloss as de elect., cum in iure — 8× per the register · find the allegations →
Ex se vel aliis
Dicunt quidam quod licet hoc non fuisset expressum, de iure tamen unum de se eligere poterant, ut arg. 8. q. 1, in scripturis, vers. ecce mitte me, etc.; ff. de tutor. et curat., ubi absint. Sed hoc non credo, quia a seipso videtur electus, et hic tenuit electio propter formam compromissi, ut dicit in fine iuxta compromissi tenorem, etc.; sic infra, de sortileg., ecclesia, ubi de hoc. Et hoc quod dico optime probat lex ff. de contrah. empt., licet; et ff. de contrah. empt., si in emptione, in fi. Sed si uni tantum collata est potestas, non posset se eligere, infra, de iure patron., per nostras; infra, de instit., cum ad nostram; et ff. de tutor. et curat., praetor; et 24. q. 1, didicimus; et quia nemo debet oriri a seipso, 8. q. 1, in scripturis. Dicunt quidam quod si iurasset eligere meliorem, et ipse esset melior, tunc posset eligere se. Sed tamen inconveniens esset et inhonestum quod se eligeret. Sic ambitiosus videretur, et ideo repellendus per illud capitulum 8. q. 1, in scripturis. Potius debet renunciare tali potestati, et fatuus esset qui sic iuraret, si credit se meliorem ut se eligat. Vel dic quod tunc ipse intelligitur exceptus, quia in generali sermone persona loquens non comprehenditur, C. de solut., inquisitio; ff. de condi. et demon., qui heredi § ulti.
Consentiat
Quia si vult consentire, tunc persona sua computatur inter eligentes, arg. ff. quod cui. univ. nom., plane; arg. ff. de adopt., si consul. Et sic quatuor intelliguntur, et ita maior pars capituli. Quid si consensit in alium? Resp.: si consensus talis facit cum aliis maiorem partem, in se non potest postea consentire, nec mutare consilium in alterius praeiudicium; ff. de regul. iur., nemo. Si vero consensit in talem in quem minor pars consensit, tunc potest mutare, quia talis consensus illi non prodest. Hodie non connumeratur persona electa inter eligentes, infra, de elect., Cumana; et infra, de elect., quia propter. Nec dicerem valere talem electionem si modo fieret, quia est electus a minori parte capituli.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.