Book V › tit. 5.21 De sortilegiis
X 5.21.3 Ecclesia
tit. De sortilegiis · 4 glosses
Honorius III. Capitulo Lucanensi.Incipit Ecclesia vestra episcopo · alleged in the gloss as de sortileg., ecclesia — 5× per the register · find the allegations →
Potestatem
Simile habes supra, de elect., cum in iure. Dicunt tamen quidam quod idem esset si aliqua forma non fuisset expressa, quod possent unum de se eligere, ut dicitur in capitulo supra, de elect., cum in iure. Quod non credo, quia ubi simpliciter datur potestas eligendi tribus nulla forma adiecta, ita habent potestatem eligendi omnes, quod unus vel duo sine tertia eligere non possunt. Unde si duo eligant tertium, non valet quod faciunt, quia hanc potestatem non habent. Si ille eligat se cum aliis non valet, quia nemo seipsum eligere potest, supra, de instit., cum ad nostram. Quia alius debet esse electus et alii eligentes, ut ibi dicitur, sicut est inter baptizantem et baptizatum, supra, de bapt. et eius effect., debitum; et supra, de iure patron., per nostras; 24. q. 1, didicimus; et ff. de tutor. et curat., praetor; de testam. tut., ex sententia; ff. ad Trebel., ille a quo § tempestivum. Quia duplici officio fungi non potest, ut ibidem dicitur, sicut si tres iudices vel arbitrarii sint dati simpliciter sine illa clausula, quod si non omnes etc., duo sine tertio procedere non possunt, quia potestas indicandi ita data est omnibus, quod duo sine tertio vel alter sine altero procedere non potest, supra, de offi. deleg., uno delegatorum; supra, de offi. deleg., causam matrimonii. De hoc etiam dixi in capitulo supra, de offi. deleg., cum in iure. Sed cum datur aliquibus potestas eligendi de se vel aliis, si volunt aliquem eligere de se, tunc potestas eligendi remanet penes illos tantum, et eis solis data intelligitur, sicut quando committitur causa cum illa clausula, quod si non omnes etc. Sed si simpliciter datur aliquibus potestas eligendi, tunc non possunt aliquem eligere de se, sicut est in iudicibus, ut dictum est, et persona electa nullo modo debet computari inter eligentes, ut probatur supra, de elect., Cumana. Et ideo dicit hic quod eis licebat secundum traditam etc. Et hoc arg. non valet. Capitulum potest eligere unum de se, sed isti quibus data est simpliciter eligendi potestas funguntur vice capituli. Ergo possunt eligere unum de se. Capitulum enim eligit iure communi sive ordinario, sed isti non eligunt iure communi, sed potestate sibi concessa per capitulum. Ber.
Examinato
Et merito ad quem enim pertinet confirmatio et examinatio processus et personae, supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., venerabilem; et supra, de translat., licet; et supra, de haeret., cum ex iniuncto, in fi.
Ad gratiam
Hoc ideo dicit, quia de iure debuit cassari, sed ipsum de gratia confirmavit.
In electionibus
Per hoc quod dicit, in electionibus, videtur quod in aliis usum sortis non reprobet, arg. 25. dist., qualis; et ff. de iud., cum praetor; ff. de testi., ex eo; et 15. q. 3, de crimine. Praeterea in multis casibus usum sortis admittimus, ff. de iud., sed cum ambo; ff. fam. ercis., si qui sunt; C. commun. de legat., si duobus, circa princ. Sed quare prohibetur usus talis in electionibus? Nonne Matthias sorte electus fuit, 31. dist., cleros, in princ.; et sors non est aliquid mali, 26. q. 2, sors? Dicas quod licet Matthias et Ioannes sorte electi fuissent. Non tamen eorum exemplo eligendus est aliquis per sortem, ut 26. q. 2, non statim; et 26. q. 2, non exemplo, quia illud factum fuit divina inspiratione, sic 14. q. 5, dixit. Quod autem dicitur, sors non est aliquid mali, verum est considerata in se, sed ex causa prohibetur, ut dixi supra, de sortileg., in tabulis. Et praeterea hic non fuit servata forma concilii, supra, de elect., quia propter, ut videtur propter dissensiones vero et lites dirimendas sors admittitur circa iudicia, ut dicunt praedictae leges, in quo casu potest intelligi capitulum illud 26. q. 2, sors. Sed in electionibus licet ibi sit discordia, non licet per iura praedicta. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.