Book V › tit. 5.21 De sortilegiis
X 5.21.1 In talibus
tit. De sortilegiis · 2 glosses
Sorte
Sic electio per sortem non est facienda, infra, de sortileg., ecclesia. Arg. contra 26. q. 2, sors; et 26. q. 2, hi qui. Quia licet sors in sui natura non sit mala, tamen prohibetur ne propter assiduitatem labantur in idololatriam, sicut est in iuramento, 22. q. 1, considera. Et hoc capitulum 26. q. 2, hi qui, loquitur de comparativa permissione. Ibi potius permittuntur sortes quam ad daemonia consulenda concurrant, sic propter divinationes futuras sortes prohibentur, ut hic patet, et 26. q. 2, illud; et 26. q. 5, sortes; et 26. q. 5, pervenit. Quandoque tamen permittitur per sortem aliquid fieri, ut dicitur infra, de sortileg., ecclesia.
Quadraginta dies
Si laicus fuerit, communione ecclesiae privetur. Si vero clericus, officio et beneficio potest privari, 26. q. 5, non oportet; et 26. q. 5, si quis episcuopus; 26. q. 5, aliquanti. Et est arg. contra infra, de sortileg., ex tuarum; arg. contra infra, de sortileg., ecclesia, ubi non puniuntur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.