The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.19 De probationibus

X 2.19.14 Causam matrimonii

tit. De probationibus · 4 glosses
Idem Episcopo et Archidiacono Senonensibus.Incipit Causam matrimonii quae · alleged in the gloss as de probat., causam matrimonii 16× per the register · find the allegations →
Ponatis
Sed quare non restituitur mulier viro suo, si habuit possessionem illius, supra, de restit. spol., ex conquestione; et supra, de restit. spol., ex transmissa; et supra, de restit. spol., litteras; et infra, de rapt., cum causam? Hoc ideo fuit quia illa dicebat se virginem esse. Et super hoc induxit mulieres ad probandum virginitatem. Quod si verum esset, tenebat monachatus, unde non debuit sibi restitui, ne ab eo corrumperetur, arg. infra, de spons., cum locum. Et est casus iste qui impedit restitutionem, unde ponenda est in eodem monasterio quousque plene constet de causa, ne posset pati aliquam violentiam, quia iudex hoc providere debet, 33. q. 2, sive de coniugii foedere; et 3. q. 9, hortamur; ff. de reb. dub., ubi; et supra, de restit. spol., ex transmissa; et supra, de restit. spol., litteras; et infra, de appell., ex parte 1.
Mulieres
Vir volebat reprobare mulieres illas, quae illam inspexerant, quod erant malae famae et criminosae, cum illae debeant esse providae et honestae ac peritae in facto illo, infra, de frig. et malef., fraternitatis; et ff. de ven. inspic., temporibus. Haec enim probatio confessioni viri praefertur, supra, de probat., proposuisti. Alias enim statur confessioni viri dicentis se cognovisse uxorem, infra, de despon. impub., continebatur; et 33. q. 1, si quis acceperit. Quandoque tamen oculus obstetricum fallitur, ut hic dicit, et 27. q. 1, nec aliqua.
Pars
Nota quod omnia quae contingunt causam et per quae possit melius instrui, sunt inquirenda, sic supra, de iudic., exhibita; et supra, de elect., scriptum; et supra, de probat., cum causam. Et nota hic argumentum quod in causa matrimonii apertis attestationibus adhuc alii testes sunt inducendi, quia inductae hic fuerunt mulieres, et adhuc aliae inducuntur, ut sequitur. Ad idem inducuntur infra, de spons., sicut; et infra, de cons. et affin., ex litteris; et infra, de testib., series. Quia sententia contra matrimonium lata non transit in rem iudicatam, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei. Arg. contra supra, de probat., iuravit.
Virginitatis privilegio
Privilegium virginitatis maximum est, quia replet paradisum, 32. q. 1, nuptiae. Quae sola est potens Deo animas hominum praesentare, in Auth. de lenonib. § sancimus, coll. 3. Et est illa principium aliarum virtutum, in Auth. quom. oport. episc. § neque autem sacris, coll. 1. Et virgo sola quo ad legem promotionis reputatur, et inter virgines corrupta invita etiam consecrari non potest, 32. q. 5, pudicitia. Et solae virgines aureolam habebunt, 32. q. 5, si Paulus. Pauci tamen habebunt hoc privilegium, ut dicit Gergorius, 50. dist., quia tua.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.