Book II › tit. 2.1 De iudiciis
X 2.1.19 Exhibita nobis
tit. De iudiciis · 8 glosses
Honorius III. Archidiacono Remensi et Decano Brimensi Coloniensis dioecesis.Incipit Exhibita nobis R. · alleged in the gloss as de iudic., exhibita — 6× per the register · find the allegations →
Evocandi
Omnes enim illi evocandi sunt, quos negotium tangit, supra, de temp. ord., si archiepiscopus; et 66. dist., archiepiscopus; et 8. q. 1, licet ergo; et ff. de adopt., nam divus; et ff. de minor., in causae § causa; C. de aucto. praestan., veterem.
Negotium contingentibus
Contingentia ipsam electionem, puta meritis electi et studiis eligentium et de zelo, et an aliquid simoniacae pravitatis intercesserit, supra, de elect., scriptum; et supra, de elect., super eo; et infra, de except., denique, in fi.
Inquirerent
Ex hoc verbo visum fuit iudicibus, quod in modum inquisitionis deberent procedere et non in forma iudicii. Et ita lites non contestatae poterant procedere propter contumaciam alterius partis, infra, ut lite non cont., quoniam § sunt et alii; et infra, de accusat., qualiter et quando 2 § debet. Sed erraverunt, cum forma illa non fuisset in modum inquisitionis commissa, sed in modum iudicii mera inquisitio non committitur in tali casu, quia inquisitio fit super excessibus, et inquisitor debet accedere ad locum, 2. q. 1, Deus omnipotens; et infra, de simon., licet Heli.
Conspirationem
Quod si verum fuisset, repellendi erant nec audiendi contra electum, quia quasi inimici et ex odio hoc facere praesumuntur. Unde ab agendo sunt repellendi, sicut a denunciatione seu inquisitione, infra, de accusat., cum oporteat; et supra, de iudic., novit, in fi. Nec tales ad testimonium sunt admittendi, infra, de simon., licet Heli; et infra, de simon., per tuas 1. Conspiratio enim gravissimum crimen est, ita ut accusatum a proprio gradu repellat, 11. q. 1, coniurationum; et 11. q. 1, conspirationum.
Excommunicationem
Exceptio excommunicationis repellit ab agendo. Et quia isti agebant contra electum, talis exceptio admittenda fuit, quia excommunicati audiendi non sunt, infra, de sent. excom., per tuas; et infra, de sent. excom., si vero alicuius; infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes. Sed cum electus petit confirmationem agendo contra ipsos qui se sibi opponunt, si opponant aliquid electo in modum exceptionis ad defensionem ecclesiae suae contra illos, non admittitur replicatio excommunicationis, quia etsi constet illos esse excommunicatos, non repellerentur a defensione, infra, de except., dilecti filii, quia a defensione nullus excommunicatus repellitur, infra, de except., exceptionem; infra, de except., adversario; infra, de except., venerabilem.
Pervertendo
Unde non valuit quod fecerunt, quia fines mandati servandi sunt, supra, de rescript., cum dilecta; et supra, de offi. deleg., venerabili. Immo etsi verba rescripti viderentur esse contra ordinem iuris, tamen non debet recedi a iure, supra, de rescript., causam quae.
Lite nondum super eodem negotio contestata
Quod fieri non debet, infra, ut lite non cont., per totum. Nisi electus esse contumax, tunc enim ne patiatur ecclesia detrimentum ex mora, possunt recipi testes lite non contestata, infra, ut lite non cont., quoniam § porro.
Dictis gravaminibus
Scilicet quia simul super exceptione et principali negotio procedebant et lite non contestata. Et colligitur ex hac littera quod si plura gravamina assignentur in appellatione, sufficit alterum probare, dummodo quodlibet per se sit sufficiens. Simile infra, de appell., significavit; et infra, de praeben., cum iamdudum; et supra, de rescript., ex parte S, ubi de hoc. Si autem plura proponuntur quae habent diversos effectus, non sufficit alterum probari quo ad utrumque effectum. Sed sufficit quo ad alterum. Exemplum habes supra, de rescript., olim. Sed omnia quae hic dicta fuerunt, habent eundem effectum, scilicet ut appellatio legitima fuerit. Ergo sufficit quodcumque probetur, quia utrumque per se sufficit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.