Book V › tit. 5.39 De sententia excommunicationis
X 5.39.3 Si vero alicuius
tit. De sententia excommunicationis · 12 glosses
Idem eidem.Incipit Si vero alicuius · alleged in the gloss as de sent. excom., si vero alicuius — 16× per the register · find the allegations →
Absolvi
Ergo est excommunicatus, quare intelligendum est de quo quod animo iniurandi hoc fecit. Et hoc nota quod dicit, malignatus. Alioquin non esset excommunicatus, cum canon dolosos et violentos tantum teneat, ut supra, de sent. excom., super eo vero; et 17. q. 4, si quis suadente.
Graviter vulneraverit
Casus iste semper excipitur, infra, de sent. excom., cum illorum.
Officialis
Id est, iudex vel apparitor alicuius potestatis vel principis.
Laico
Supple etiam qui de mandatos sui praelati hoc faceret, nihilominus incidit in canonem, infra, de sent. excom., universitatis. Nisi clerici deliquerint, nec aliter possint ad iudicum trahi, tunc enim de mandato praelatorum capi possunt, ut traditur, infra, de sent. excom., ut famae.
Fortuito
Tunc enim non imputatur, quia casus fortuiti praevideri non possunt, supra, de homic., Ioannes; et supra, de homic., quidam; et supra, de commod., cum gratia; et ff. de admin. rer., non utique § si eo tempore; et ff. de cust. reo., non est; et ff. de cust. reo., milites, in fi. Quia nulla temeritas vel violentia in eo notari potest, sed excusatur ratione officii. Alias non excusaretur, quia debuit praevidere an ex facto suo posset iniuria irrogari, arg. supra, de iniur. et damn. dat., si culpa.
Vim vi
Tunc enim excommunicatus non est, cum licitum sit se defendere, infra, de sent. excom., ex tenore, servato moderamine inculpatae tutelae, supra, de homic., significasti 2.
Repellere
ff. de iust. et iure, ut vim; et ff. ad leg. Aquil., scientiam § qui cum aliter; et supra, de homic., significasti 2, ubi de hoc.
Omnes leges
De hac materia loquentes et ita universalis restringitur. Sic 1. dist., omnes leges. Sic et indefinita, supra, de privileg., ut privilegia.
Cum uxore
Idem est in sponsa de praesenti, quia et lex permittit illam accusare iure mariti, ff. de adulter., si uxor § 1.
Matre
Numquid nomine matris intelligimus omnes ascendentes secundum legem? Videtur quod sic, ff. de ver. sig., appellatione. Et nomine filii omnes etiam descendentes ut lex dicit, ff. de ver. sig., liberorum. Per leges istas videtur quod sic. In casu isto non credo hoc extendendum ad ascendentes vel descendentes, cum minor fiat iniuria, unde non est extendenda licentia, supra, de decim., tua 1. Ber.
Turpiter
Huic enim parcit canon quia tam iustum dolorem compescere non posset, C. de adulter., Gracchus. Et lex permittit illum occidere sic inventum, ff. de adulter., quod ait lex § quod ait. Alias ex intervallo non liceret.
Non contingit
Quia tunc nihil interest eius, immo culpa est se immiscere rei ad se non pertinenti, ff. de regul. iur., culpa. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.