The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.36 De iniuriis et damno dato

X 5.36.9 Si culpa

tit. De iniuriis et damno dato · 8 glosses
Idem.Incipit Si culpa tua · alleged in the gloss as de iniur. et damn. dat., si culpa 14× per the register · find the allegations →
Si culpa
Nota quod ad hoc ut teneatur qui damnum dedit seu iniuria irrogavit, necesse est culpam intervenire, alioquin non tenetur. Unde infantes et furiosi non tenentur si damnum dederint, quia iudicium animi non habent, ff. ad leg. Aquil., sed et si § iniuriam; et ff. ad leg. Aquil., sed et si § igitur; et 15. q. 1, illud. Impubes tamen doli capax tenetur ut hic, et in 15. q. 1, illud; et ff. ad leg. Aquil., sed et si § igitur. Et ille non tenetur de culpa qui ad sui defensionem et incontinenti, et eodem modo damnum dedit, ff. ad leg. Aquil., scientiam § qui cum aliter. Et de levissima culpa quis tenetur in casu isto, ff. ad leg. Aquil., lege Aquilia. Et ille excusatur a culpa qui alterius impulsu vel violentia ventorum damnum dedit, ff. ad leg. Aquil., quemadmodum § si navis; et ff. ad leg. Aquil., quemadmodum § item Labeo.
Tulisti
Nota quod non solum qui damnum dedit seu iniuriam irrogavit, sed qui opem tulit tenetur, puta si unus tenuit et alius interemit, ille qui tenuit quasi causam mortis dedit, ideoque actione in factum tenetur, ff. ad leg. Aquil., item Mela § si alius; et ff. ad leg. Aquil., item Mela § item cum eodem; et ff. de iniuri., non solum, in princ.; et ff. de iniuri., non solum § si mandato. Sic et ope et consilio furtum committitur, Inst. de oblig. quae ex del. nasc. § ope. Et homicidium ope et consilio committitur, supra, de homic., sicut dignum § illi qui; et supra, de homic., sicut dignum § ulti.; et supra, de homic., sicut dignum § hi qui. Simile ff. de adulter., is cuius § ulti.
Imperitia
Quae annumeratur culpae, Inst. ad leg. Aquil. § imperitia; et ff. de regul. iur., imperitia; et ff. locat. et conduct., si quis fundum § Celsus. Item intellige de negligentia prout hic dicit. Ergo sive culpa sive imperitia vel negligentia damnum dederis, vel si iniuriam irrogaveris vel dantibus opem dedisti, teneris. Si negligentia tua aliquid minus beneficisti et ob hoc damnum datum sit, teneris, ff. ad leg. Aquil., si servus 2 § si ex plaustro; et ff. ad leg. Aquil., qui occidit § in hac. Et negligentia imputatur, infra, de poenit. et remiss., quaesitum, ubi de hoc.
Ignorantia
Hic non excusat ignorantia a culpa, si potuit scire ex facto suo contingere iacturam vel iniuriam, puta mihi licet percutere percutientem me, si cum vellem eum percutere, alium percussi imputatur mihi, ff. ad leg. Aquil., scientiam § penulti.; et ff. de iniuri., eum qui § si iniuria. Arg. contra ff. ad leg. Aquil., si cum servo. Debuit ergo adhibuisse diligentiam in facto suo, ut dicit in fi., et sic non imputaretur. Et illud scias quod iniuria fit aut re aut verbis. Re quotiens manus infertur, verbis quotiens convitium dicitur, ff. de iniuri., iniuria; et supra, de re iudic., cum te. Et iniuria per dissimulationem aboletur, ff. de iniuri., non solum § 1. Et illud scias quod conventus de damno dato si negaverit et probatum fuerit, condemnatur in duplum, ff. ad leg. Aquil., lege Aquilia; et C. ad leg. Aquil., contra negantem.
Animalia tua
Sic ergo si quadrupes tua sive animal damnum dedit, ad aestimationem teneris quia non custodivisti animalia tua. Tamen si velis dare animal pro damno, liberare te potes ut hic dicit, et ff. si quad. paup. fec., si quadrupes, circa princ.; et Inst. si quad. paup. fec., in princ., unde sumpta fuerunt haec verba. Et hoc habet locum in his animalibus quae contra naturam moventur, utpote si bos cornupetere solitus fuit vel equus calcitrosus, ut dicitur in praedictis legibus. In feris autem animalibus quae naturali sua feritate damnum dederunt, hoc non habet locum. Quia illa animal dando non liberaberis, quia non adhibuisti diligentiam quam debuisti, ut hic dicitur, saltem directa actione vel utili potius. Si vero aufugit et nocuit, non potest dominus quorundam conveniri quia desinit dominus esse, ut ff. si quad. paup. fec., si quadrupes § in bestiis; et Inst. si quad. paup. fec. § 1. Fera bestia sunt, ut ursus et cervi. Quae sint animalia sive volatilia fera dicitur Inst. de rerum div. § ferae, et in aliis § sequentibus. Cum enim liber homo damnum dat locum habet actio legis Aquiliae, dum vero quadrupes sive animal locum habet actio de pauperie. Cum vero servus tunc locum habet actio noxalis, et tunc licitum est servum dare pro damno dato, Inst. de noxal. act., circa princ.
Non curasti
Quia huiusmodi animalia non debent teneri in publico ubi publicum iter est, Inst. si quad. paup. fec. § hic quoque, alias § caeterum. Si vero teneantur in publico et damnum dederint, tenetur dominus in duplum, et nihilominus actio de pauperie locum habet, quia cum plures actiones concurrunt poenales in eadem re, una non tollit aliam, Inst. si quad. paup. fec. § fi.
Occasionem
ff. ad leg. Aquil., qui occidit § in hac; et supra, de homic., de caetero, ubi de hoc; supra, de testib., sicut, in glossa quae incipit: arg. quod qui.
Nil omisit
Nota quod non est imputandum ei qui de contingentibus nihil omisit, ff. ad leg. Aquil., qui occidit § in hac; et ff. ad leg. Aquil., qui foveas; et ff. ad leg. Aquil., si putator; et 50. dist., si duo; et supra, de homic., quidam; et supra, de homic., Ioannes. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.